Olavus de Carvalho

philosophus Brasiliensis
(Redirectum de Olavus de Carvalio)

Olavus Ludovicus Pimentel de Carvalho, praenominibus vulgaribus Olavo Luiz (Campinis die 29 Aprilis 1947 natus, Ricmondiae in Virginia die 24 Ianuarii 2022 mortuus), fuit diurnarius relator[1] Brasiliensis, opusculi altioris doctrinae scriptor sicut de historia philosophiae mysticismoque, historia mentalitatis rerum evertendarum cupidarum, atque anthropologia philosophica. Non raro sunt qui virum istum multa cogitatione existimant philosophus[2] esse. Ob eius sententias conservativas ac reprehensiones validas in mentalitatem rerum evertendarum cupidam praecipue versus manifestationes suas per liberalismum, socialismum, nazismum, communismum, hic quoque est notus.

Wikidata Olavus de Carvalho
Res apud Vicidata repertae:
Olavus de Carvalho: imago
Olavus de Carvalho: imago
Nativitas: 29 Aprilis 1947; Campinas
Obitus: 24 Ianuarii 2022; Ricmondia
Patria: Brasilia
Nomen nativum: Olavo Luiz Pimentel de Carvalho

Familia

Proles: Heloisa de Carvalho

Ortu Campinense, filius causidici Ludovici Gonzaga de Carvalho et Nicaeae Pimentel de Carvalho, ibi anni unum et dimidium stetit, sed reapse pleraque eius vitae Paulopolitanus erit. Cum infans esset, valetudine bona non fruebatur immo imbecillebatur, eo modo cum annum iam octavum viveret corporis debilitas in eum locum veniebat ut pedibus ingredere iterum vestibulum ingressus sit. De doloris tempore constantis ipse narrat rimam invenisse per quam mundum intellectualem excogitare se expertus esse. Quartum decimum annum natus Dissertatio de methodo prima eius lectio philosophicae fuit.

Cum quindecim annos natus esset, patris post mortem immaturam, operosam vitam initiavit. Editoriae diurnis variis societatis Folha da Manhã S/A diarii munera explere ab duodevicessimo natus anno coepit. Deinde, diurno A Gazeta ut subeditor relationis pago; periodico Atualidades Médicas ut scripti editor; periodico hebdomanali Aqui ut subeditor et scriba graphicus; Jornal da Semana compositorum collegium scriba; Jornal da Tarde ut redactor editionis rebus políticis et oeconomicis, incoepta persequit. Ut collaborator, de scribendi argumentis culturalibus. pro publicationibus periodicis sicut Nova, Contexto, Brasil-Israel, Escola, Planeta, Sala de Aula, Quatro Rodas, Imprensa, Livro Aberto, omnia Paulopoli sitae atque etiam pro Tribuna da Imprensa, O Globo et Jornal do Brasil, Flumine Ianuarii sitae. Diariis et commentariis periodicis pluribus sicut Bravo!, Primeira Leitura, O Globo, Journal do Brasil, Zero Hora[3] ac Época ut columellae scriptor scripsit.

« Ad sui inventionem » se addixit. Religionis comparatis, logicae, symbolismi, astrologiae, philosophiae in studio se exercuit, partim ut sibi ipsi magister partim opera magistrorum, sicut Marcel van Cutsem[4] quod ad linguas et litteras, Lívio Vinardi [5] quod ad bioenergeticam, parapsychologiam e alias res eiusdem generis, Juan Alfredo Cesar Muller quod ad psychologiam, Jose Khoury[6] Marco Pallis et Martin Lings quod ad religiones comparatas attinet. Sic ampla eruditione atque cultura philosophica[7] ultra consuetudinem confirmato, magistrum praecipuum offendit cum Marii Ferreira dos Santos a filia altera ad philosophum Stanislaum Ladusãns Lettonicum introductus est. In Centro Catholico Philosophiae Sancto Paulo apud Consociationem Disquisitionis Philosophicarum (Conpefil) adnunatam ad Pontificam Universitatem Fluminis Ianuarii, per annos tres cum hoc Edmundi Husserl discipulo philosophia in fieri experietur. Stanislao Ladusãns consuetudine concalluit huius animus. Sic rerum philosophicarum prudentia confirmato, non solum firmior se censuit ad res scripto tradendas atque in lucem emittendas, sed etiam et praecipue in ipso verbalis gustus explanationis infundit ille Estonicus.

Nomine Sidi Machometus sufistae « Tariq Maryamiyya » Brasiliensium inter funditores atque socios aliquo tempore numeratus est.[8]

Per decennium 1980 libri varii de astrologia, symbolismo religioneque scripsit, postmodo, ab decennio 1990 ineunte de philosophia civilitaque usque ad hodiernum diem scribet. Dum Brasiliae manebat philosophia parvam discipulorum turmam iam docebat. Sic per decennium 90º philosophicum sudium « Seminario Philosophiae » appellatur, vulgo « Seminário de Filosofia », Flumine Ianuarii Paulopolique deinde ab anno 2000 stabile in Curytiba, singulis hebdomadibus discipulis ministravit, postquam ab anno 2005 adhuc interrete via eos conectos docet qui iam tria milia numerati erant per annum 2012. Ab anno 2003 usque ad annum 2004 in Pontificia Universitate Catholica Paranensis « Theoria rei publicae » quoque docuit.

Ab anno 2005 Ricmondia domicilium habens Virginia Civitatibus Foederatis Americae, ut socius correspondens internationalis atque columellae scriptor scribit in septimanas singulas pro diario Brasilisense « Diário do Comércio » notus.

Per annum 2009 Olavus de Carvalio condidit « Institutum Interamericanum pro Philosophia, Gubernatione et de Rebus Socialibus Cogitatione », vulgo « Inter-American Institute for Philosophy, Government, and Social Thought »[9] quod etiamnum praesidet.

Philosophorum vicessimi saeculi opera insignium in lingua Lusitana transtulit sicut Dacoromanus Constantinus Noica[10], Hispanicus Xavierus Zubiri, Francogallicus Renatus Guénon[11], Germanico-Americani Ericus Voegelin et Leo Strauss. Aristotelis super operis conquisitiones theoriisque evolvit atque libros commentariis illustravit.[12] Istorum auctorum variorum de operibus lectiones operis propriis quoque edidit.[13]

Opinatio ideologica

recensere

Iuventute Exercitus per dictaturam Brasiliensem brevi spatio interiecto ad Factionem Communisticam Brasiliensem (vulgo Partido Comunista Brasileiro), ex factiones comunistas Brasilisenses unam, se adiunxit sed mox communistorum quorundam modo operandi decepto factionem istam derelinquit. Postmodo quod ad Carvalii opinationes attinet de rebus ad rem oeconomicam liberalis, religionem tradicionalista et conservator, de morale anarchista, educatione paulo plus anarchista, de politica et commercio internationali nationalista et protecionista, de philosophia realista esse, de historia ad relativitatem progressi dominiis omnis atque circunstantiis vergit, et mundialis gubernationem oppositor esse etiam statui posset.

De cogitationibus

recensere
 
« Christus hortulo Olivarum » 1889, Paulo Gauguin, pictura quae editionis secundae libri Olavi de Carvalio « Hortulus adflictionum » integumentum illustrat

Carvalii actio mentis matricem philosophicam Socrates, Plato et Aristoteles componunt. Cogitationes Sancti Thomae, Leibnitii, Edmundi Husserl, Ludovici Lavelle, Xavier Zubiri, Marii Ferreira dos Santos, Victoris Frankl, Erici Voegelin, Bernardi Lonergan, Eugenii Rosenstock-Huessy, Renati Girard, Renati Guénon, Ludovicus von Mises, Lipot Szondi, inter alios magnopere eum adfici confiterit.

De divortio scientiae et philosophiae

recensere

Ut usu philosophiae peritus, ad rem contendit Olavus attente considerare epistemologica materiarum fundamenta tam diversarum quam oeconomiam, psychologiam, linguisticam, civilitatem, et caeteras, aestimans non raro explicationes rationales entis unitatem atque universitatem experientiae eiusque comprehensionis non animadvertere, et quia etsi scientia responsorum afferre potest at tamen philosophiae campo percontatio oriunda est. Nihilominus eo modo, de divortio scientiae philosophiaeque[14], per ultimos decennios nova inter eas appropinquatio constat philosophus qui existimat scientiam sensu moderno ut cognitionem experimentalem systematicam ontologicorum diuturnitate variabili fundamentorum maiorum vacare potest at tamen perfectionis punctum ad quod perveniri potest necessariam fundamentorum inquisitionem isti reddit. Divortium illud nihil erat nisi phasis interposita cuius explicationem apud incipientiam scientiarum quarumdam inveniri potest.

De munus intellectualis Brasiliensis

recensere

Carvalius munus intellectualis in animo infingit universum naturamve rerum mutare non est sed eam intelligere. Constatationem eius est quod haud pauci sunt inter litteratores Brasiliensis cui verbum « philosophia » sonat ut cursus universitatis[15] ad « scientiam philosophiae » divulgandam, ea de causa illis in memoriam reducit quod philosophia munus publicum non esse sed paedagogus ad animan ducendam, autoconscientiam excitandam et virtudes colendas vinctus. Et quia tamen « inter homines intellectuales Brasilienses multi sunt qui eruditione, logica, sinceritate atque bona fide egent[16] » existimat, de ea imbecillitate articulos disiunctos liberis coniungit ut status rerum perspicuus et censura eius concentrata fuissent.

De concertatorio genere dicendi quibusdam libri eius

recensere
 
Nescio cum suibus anseribusque sermonem habens, Alberti Dureri caelamen, quod libri Olavi de Carvalio « O imbecil coletivo I » editione tertia integumentum praetexit

Anno 1996, Carvalii liber unus exitum maximum Brasiliae contingit, qui Latine scilicet redduntur « Imbecilla res collectiva illa I » deinde a « II » secutus est. Sicut initio libri « Hortulus adflictionum » inscripti, libri sunt quo scriptor res singulae vitae intellectualis Brasilisensis indicat collineans, e rebus quae minimi momenti in ordine causali magni ponderis in ordine significationis prodere queunt, mostrare quod « sub luce metaphysicae historiae proprie eventa minora non habet »[17]. Simul erga vitios hominum intellectualium conterraneorum quorundam severitatem commodat. Orationis ipsorum ritu utens cum civium de flore caeterorum loquunt sicut speculum iisdem reflecteret. Sic non sine urbanitatem leporem iucunditatesque, analysis intrumentos ipsorumet in eosdem retorquit. Eo modo effigies ridículas in modum patefaciens personas detrahit exponitque stupiditatum concursum humanorum quemdam genu immo casta concentratum qui humanitatem ducendi intellectualiter potestatem sibi arrogat. Carvalii consilio erat non tantum processum ad sanitatem restituendam aptum sic initiare qui aut illos homines ad officionem intellectuallem digne assumendam aut eam deserendam perducere posset quantum lectorem loquelae rerumque ad ludum duplum assuefacere, res quo intelligentia intuitiva artis dicendi coaequa pars non minus residet. Quod contentionis litterariae ad stilum eius attinet magistros suos esse Tertullianum, Bernardum Claraevallensis, Gulielmum Hazlitt, Leonem Bloy, Georgium Bernanos e Camillum Castelo Branco existimat.

De theoria de argumentatione

recensere

In eius opere Aristotelica culturae philosophia quaedam: Introductio in quattuor orationum auctor primigenius exemplar logicorum Aristotelis interpretationem scriptorum offert, qua existentiam inter poeticam, rhetoricam, dialecticam, logicamque principii communium quibus unificatam orationis scientiam quamdam intelligetur et qua circa varia interdisciplinariae quaesita praesenta responsiones inveniuntur. Et ob eius alio libro Aristóteles em nova perspectiva: Introdução à teoria dos quatro discursos studii de theoria de argumentatione inter restitutores numeratur, dum per eius proemium criticum, adnotationes, commentarios conclusionesque in Arthuri Schopenhauer opusculo inconfecto Dialetica Eristica sive Quomodo controversiam devincere sine opus esse recte dixisse non modo de methodo Arthuri Schopenhauer studium est sed etiam introductio ad huius systematem atque universe studios dialecticos. Aliorsum hic liber vinculum est inter cogitationes philosophicas altioras in Aristóteles em nova perspectiva: Introdução à teoria dos quatro discursos et culturalium patefactionem aerumnae momenti in O imbecil coletivo I - Atualidades inculturais brasileiras, quo sophistae in muneribus altis vitae intellectualis Brasiliensis per exempla concreta argumentationium adulterinae, artificiorum parvorum fallacisque Olavus de Carvalio ex fundamentis methodologicibus severis patefacit philosophicam utilitas refutationis concertatioriae.

De mentalitate rerum evertendarum cupida

recensere
 
Behemoth et Leviathan, imago a Gulielmo Blake picta pro libro Iob, quae libri Olavi de Carvalio A nova era e a revolução cultural: Fritjof Capra & Antonio Gramsci integumentum praetexit

Carvalii de e mentalitate rerum evertendarum cupida aestimationes perbonas recipit Brasiliae hominibus praestantibus sicut Roberto de Oliveira Campos,[18] Paulo Francis,[19] et Brunone Tolentino.[20]

Ostendet mentalitas rerum evertendarum cupida temporis inversio perceptionis proprium esse. Et vero vir consentaneus, in sensu commune nisus, praeteritum tempus ut res immutabilis atque futurum ut res mutabilis concipit, cum interea fautor rerum evertendarum cupidus sinistrae res futuras utopicas ut meta quae de incerto eventu ad propositum perviendum foret in levi habet arbitraturque praeteritum tempus ut res mutabilis per interpretationem novam ad eum accommodandum causa.[21]

In perceptione sua, quoniam implicite seditiosus sinistrae homo utopiae futurae fidem habet qua daemon habiturus non foret atque fulcimentum qualemcumque ad hanc utopiam perficiendam nihil obstetur, denique eius acta in hanc metam perficiendam a reprobatione exclusa haberentur.[21] Eiusmodi hic homo est « uno quoque momento historico qui credit quod mera adhaesione verbale ad cogitatum rebus futuris, non solum rerum status praesumptuose intolerabili ex culpa qualicumque eum eximi, sed etiam illos quos ipse ut culpabilos denuntiat adhaesione ista eum ad iudicandos aptus fieri. »[22] Quippe propriae levamentum factitium conscientiae moralis translatione iuvante ad alienum cuiusdam responsabilitatis intus in aninum mendacii scopus est.

Libro eius Maquiavel ou A Confusão Demoníaca auctor demonstrat apte ad Nicolaum Maclavellum mentalitas rerum evertendarum cupidas congruere. Etenim ut pseudopropheta, per utopicam in objectum conversus Tertiam Romam, Maclavellus realitatem atque res praeteritas ad speciem rerum futurarum accomodavit et paralaxem cognitivam praebet.

Olavi de Carvalio opera Hortulus adflictionum: Ab Epicuro ad vitam revocationem Caesaris praecellit, quae est opusculus altioris doctrinae de materialismo et religione civili, quo placita Marxiana origine sua cum Epicureismo connexionum praebere ab auctore sustinetur.

Studiosus est notionis quod, societatem hominibus immutabiliter malis bonam efficere reformistae fraus est allegare et melius est virtus docenda ne civitas collectivi administratio maleficii ad arbitrium commoditatis sit.[23]

Notione vulgari res novae ut magni aestus momentum ideologici ex quo conficitur substantivas generis rectionis conversiones sonat. Hic est sensus strictus quo Res novae Americanae et Revolutio gloriosa includuntur ex eo quia hae mutationes impetratae sunt, atqui tenuiter est quoniam e contrario Rebus novis Francicis et Russicis humanae consociationis eversio structurae non cupiebatur. Scilicet, res adiunctae non obstant, ibi res novae sunt ubi potestatum concentrationum via consociationis humanae summum transfigurationis propositum progrediatur struaturve nisi forte humanitatis totae. Sic dum Res novae Americanae revolutio minime esse ex eo quia hoc signo structurali profundo et permanente caret globalismus tamen esse processus quo res novas cupiuntur, absolutum humani cultus propositum ostenditur, sed quia hic amplior ambitiosiorque se praebet sua potestatis quaesita altior voraciorque est quam nulla altera ante.[24]

De equilibrio politico

recensere

Equilibrii politici viarum tres corripit Carvalius. Redarguit notionem politicam qua dexteram sinistrae opponitur pertinens non esse nisi quod arbitrium inter eas haberet cui se refererent. E contrario exemplo gratia « Rerum novae Francicae » ubi ala Iacobina fuit quae, rege supresso, arbitrium atque mensura concertatoria facta est. Eo casu conflictum uno toto harmonico transcendendere permissum non est, sed meram supressionem ac alterae altera absorptionem proceditur. Hoc symetria falsa se praebet qua alia parti actionis latitudo restat usurpatione temperationis parlamentarii ut acerbitas adversarii moderata foret faveretque arbitrium neutrum qui staret perinde ac illi Britanniarum Regni, Sueciae, Daniae, Belgii, Hispaniae vel Imperii Brasiliensis ubi monarcha petra milliaria ambas inter alas repraesentat. Factum est quod tantum regis superanitas directa effectivaque est dum haec populi magna cum paradoxa non modo indirecta ac procuratorum per mediationem atque constanter a factionibus partita est. Denique tertia via praebetur qua ratione maiestatis eius metaphorica tandem populus rector dicitur ab illis qui eum regit.[25]

De dextera

recensere

« Nugae portentosae sunt nazismum fascismumque ad extremam dexteram collocare, sic rem ad intelligentiam datur quod democratia liberalis in centro stat, ad socialismum proximiorem. E contrario : magis radicaliter ad socialismum democratia liberalis opposita est. Haec única vera dextera est. Haec atque etiam extrema dextera est : unica quae compromissum sacrosanctum quo nusquam cum socialismo scelerum pactiones societatesque conflare assumit. Nazismus et fascismus extrema dextera non sunt, ob meram rationem quod ullo modo ad dexteram pertinent : centrum infandum sunt, maior pars itineris emensa, cruenti introitus Carnelevarii socialisti sunt »[26]

Culturas materialista, progressista, democratica, scientificista inter ac barbaria nazista se cognatione iunguntur ad Carvalium apparet et ex futilitate periculosa theoriae quae historicae responsabilitatem consequentiae larva demit.

Conservatismus est ars expansionis et principiis applicationem moralis et ad humanos sensus traditionalis inclinis roborare via subsidia formidabilia a oecomomia mercatus producitur. Liberalismus est propositus tenax omnia ad criteria mercatus subiciendi, inclusive virtutes atque eas ad humanos sensus inclinis. Conservatismus est civilisatio Iudaico christiana sublata ad potentiam oeconomiae magnae capitalistae stabilitam ut res publica in iure innixa. Liberalismus est momentum processus rerum evertendarum quod capitalismo adiuvante, mercatu solutionem civilisationis hereditatem Iudaico christianae atque rem publicam in iure innixa ad exitum adducit.[27] Eius modi Conservatismus est politica illa quae e synthese indissociabili oeconomiae mercatus libri, democratiae parlamentariae, legis et ordinis, moralis Iudaico christianae et institutionis praevalentiae culturae classicae se constituit.[28]

De conscientia individuali

recensere
 
In caelamine apud Angkor Wat Cambodiae circa annum 1150 caelato, daemon pistor mulieris abdomine gravidae pistillum applicans contritione abortum inducit.[29]

Aliorsum, quia conscientiae individualis gratia homini vim maturo subministratur quae saltem quamvis istum solitatim massae consenso[30] in adversum se opponentem capacem redit, Carvalius patefacet axis rationis suae esse « humanae tuitio internitatis contra collectivam auctoritatis tyrranidem, praecipue cum in ideologia scientifica duadus anchoris firmare[31] », ideologiae sicut positivismus, nimia scientalismus propensio, evolutionismus, communismus socialismusque inter aliae. Campi humanae minutionem experientiae ad dimensiones quae a scientia technologiaque moderari possit prorsus omnia omnino discrepantiam conferre ad realitatis structuram, qua infinitatis, aeternitatis, incognoscibilis extistentiam nullo modo status temporalis est quem « scientiae progressus » praetergredi possit nunquam[32]. Conscientia individualis, quae experientiam ipsimet noscit atque confiterit, cognitionis ut nexum mancipiumque iudicii sinceri unicum ei apparet. Viri agentis, dixit, conscientia individualis tantum actuum sine teste testimonium infert, insuper testimonii extranei actus quilibet actu cognoscendi destitutior non est.

In eius sententiam praesidium ad conscientiam individualem firmius adversus alienationem remque fieri in traditionibus antiquis reperitur sicut taoismo, iudaismo, christianitas, islamismo. Sic factum quod « Occidentis excelsitas originem invenitur ex facultate eius impari ad peccatos suos recognoscendos atque confitendos[33] » ob multa saecula civilizationis Christianae atque confessionis debetur. E capacitate ista beneficii exemplum praebet quod « Occidens non modo conditor authenticus et abolitionismi et iurum humanorum [...] civilisatio prima inter alias authentice mundialis fuit, erga defensionem iuris aliae existentia omnium, dum alterae alteras hunc negavabant[34]. » Aliorsum diversum effecti perniciosi conscientiam individualem sepelendi surgit exemplum de argumentis pro aborticidio. Quippe enim aborticidium sicut alea iactare de inhumanitate rei quae temere extirpandi est se praebet. Quid beneficium pro tertio tandem homicidium periclitari iustificeret ? Nihilominus quoniam electio pro aborticidio praevia ac originaria contentionis istae praemissa est, etsi minima probalitatem inhumanitate fetus esset, aborticidii fautori qualibet ex obiectione se liberare ac ex fulcimento iuridico liberam eius voluntatem se entis indesirabilis liberandi exercere iustificativa esset. Eius modi inanis est argumentari illi qui autoconscientia sinceritateque caret quia enim ibi conditio sine qua non persuasionis rationalis eget.[35]

Praemia et honores

recensere
  • Anno 1986 ob opus « O Profeta da Paz. Estudos sobre a Interpretação Simbólica da Vida do Profeta Mohammed » inscriptum primus praemium in certamine opusculi altioris doctrinae propositis de historia islamica a legatione Regnum Arabiae Saudianae instituto recipit.
  • Anno 1985 ob opus altioris doctrinae « O Pensamento de Ortega y Gasset » inscriptum primus praemium in certamine propositis de Iosepho Ortega y Gasset a legatione Regnum Hispaniae instituto recipit.

Insignes honorifici

recensere
  1. Eliézer Rizzo de Oliveira, Democracia e Defesa Nacional (Editora Manole, 2005). http://books.google.com.br/books?id=WFUC5QqnSbAC&pg=PA285&dq=%22olavo+de+carvalho%22&hl=pt-BR&ei=b-eUTYXvBcnogQfgqqDTCA&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=7&ved=0CEoQ6AEwBg#v=onepage&q=%22olavo%20de%20carvalho%22&f=false ISBN 978-85-204-1952-6. (Lusitanice)
  2. "Philosophus, non vix philosophiae professor," Nelson Saldanha salutationis mendata sua mensagem ad Carvalium in Instituto de Tropicologia da Fundação Joaquim Nabuco, Recifis, Pernambuci, 13 Maii 1997.
    "Philisophicae auctor cogitationum pretiosissimarum," Carlos Alberto Montaner, O Estado de S. Paulo, 19 Ianuarii 1999.
    "Philisophus erudissimus," Roberto Campos, Folha de S. Paulo, 22 Septembris 22 1996.
    Beatriz Dornelles, Mídia, imprensa e as novas tecnologias.
    Darc Costa, Antônio Celso, Mundo Latino e Mundialização.
    "Ille [José Arthur Giannotti] super Ludovico Wittgenstein ineptiarum florilegium scripsit paginarum additamentis variarum sicut philosophiae genitiva nativitatis documenta Brasilia laudatum. Hoc audacia post Marium Ferreira dos Santos, Michaelem Reale, Vicentium Pereira da Silva et Olavum de Carvalho." Bruno Tolentino, collocutio Quero o país de volta, Veja, nº1436, 20º Martii 1996
    Alex Newman, "Olavo de Carvalho on communism in Latin America," The New American, 15 Martii 2010. [1] (Anglice)
    Jeffrey R. Nyquist, "A philosopher's warning", Financial Sense, 18 Februarii 2011. [2] (Anglice)
    Diário Oficial do Estado do Rio de Janeiro (DOERJ), Projeto de Resolução Nº 536/2011. (Lusitanice)
    Wilson Espíndola, "O enigma Olavo de Carvalho," Jornal Opção, nº 1949, 11-17 Novembris 2012. (Lusitanice)
  3. Beatriz Dornelles, Mídia, imprensa e as novas tecnologias, Portu Alacre, 2002, EDIPUCRS, Coleção Comunicação, Vol. 24, p. 53. [3] ISBN 978-85-7430-303-1 (Lusitanice).
  4. Marcel van Custen est Philosophus eruditusque Belga, Paulopoli sedens, cuius magisterio didicit línguas et litteras.
  5. Livio Vinardi est physicus et esoteristus Argentinus, cuius magisterio didicit bioenergeticam, parapsychologiam e alias res eiusdem generis.
  6. Jose Khoury, erudito et philologus libanensis, qui Carvalium docuit princípis linguam Arabicam et historiam civilisationis Islamica.
  7. « Intelectual independente, não filiado a qualquer grupo político ou filosófico; dono de vasta cultura, alicerçada no conhecimento da filosofia. » Carlos Cordeiro, Diário de Pernambuco, Recifis, 26 Augusti 1989.
  8. A Mística Islâmica em Terræ Brasilis: o Sufismo e as Ordens Sufis em São Paulo. Mário Alves da Silva Filho. Dissertação apresentada à Banca Examinadora da Pontifícia Universidade Católica de São Paulo em 2012.
  9. "Welcome to the Inter-American Institute: A word from our president". Instituti Interamericani pro Philosophia, Gubernatione et de Rebus Socialibus Cogitatione pagina interretiali 
  10. Darc Costa, Antônio Celso, Mundo Latino e Mundialização, 2004, Mauad Editora Ltda, Fundação Carlos Chagas Filho de Amparo à Pesquisa do Estado do Rio de Janeiro, pp. 183,199. ISBN 978-85-7478-129-7 [4] (Lusitanice)
  11. Vani T. de Rezende, Luzes e Estrelas - T. W. Adorno e a Astrologia, Editora Humanitas, p. 266. ISBN 978-85-7732-001-1 [5] (Lusitanice).
  12. "President of the Institute, Distinguished Senior Fellow in Philosophy, Political Science, and the Humanities". The Inter-American Institute  (Anglice)
  13. "Lectiones editae"  (Anglice)
  14. O falso divórcio de ciência e filosofia, in:A filosofia e seu Inverso, Paulopoli, 2012, Vide Editorial, pp. 77-91. (Lusitanice)
  15. Contentione cum Carvalio Sebastianus Nery, diurnarius relator, rei status exemplum istae in luce atque in oculis civium patefecit cum interrogeret : « 1. Quo diploma Olavus adscribitur "Philosophus" ? 2. Qua universitate Olavus philosophiam didicit, ut philosophiam universitate docuit ? 3. Ministerium educationis sinit sine diplomate professor esse ? » - Sebastião Nery, Filósofo Pé-rapado, Tribuna da Imprensa, 9 Iunii 2003.
  16. O imbecil coletivo II, 2008, É realizações, p. 209.
  17. Texto lido no Lançamento de O Imbecil Coletivo. Faculdade da Cidade, Rio de Janeiro, 22 de agosto de 1996 in A nova era e a revolução cultural: Fritjof Capra & Antonio Gramsci, 3ª editio.
  18. Robertus Campos, Folha de Sâo Paulo, 22 Septembris 1996.
  19. Paulus Francis, O Globo et O Estado de São Paulo, 28 Iulii 1996
  20. Bruno Tolentino praefatione Carvalii libri O jardim das afflições
  21. 21.0 21.1 "Laigle’s Forum » Blog Archive » Olavo de Carvalio on the revolutionary mind". Laiglesforum.com 
  22. O imbecil coletivo II, 2008, É realizações, p. 185.
  23. O imbecil coletivo II, 2008, É realizações, pp. 206-207.
  24. "A revolução globalista," in A filosofia e seu Inverso (Paulopoli, Vide Editorial, 2012), 219–23. (Lusitanice).
  25. O imbecil coletivo II, 2008, É realizações, pp. 180-182.
  26. A verdadeira direita, O Globo, 5 Novembris 2000
  27. Por que não sou liberal, Jornal do Brasil, 8 Martii 2007
  28. Baita democratia, Zero horas, 1º Octobris 2006
  29. Potts M et al. (2007). Thousand-year-old depictions of massage abortion. 33. pp. 234  Vide etiam Mould R (1996). Mould's Medical Anecdotes. CRC Press. pp. 406 
  30. Vide Proemii Carvalii paragraphum primum in: Admirável mundo novo, Paulopoli, 2001, Domus editora Globo, p. 15. [6] ISBN 85-250-3322-7 (Lusitanice)
  31. https://web.archive.org/web/20120730102839/http://www.olavodecarvalho.org/bio.htm
  32. Ainda a ilusão corporalista, in:A filosofia e seu Inverso, Paulopoli, 2012, Vide Editorial, 198-199. (Lusitanice)
  33. O imbecil coletivo II, 2008, É realizações, p. 271.
  34. ibidem, 2008, É realizações, p. 271.
  35. Opção preferencial pela morte in O imbecil coletivo II, 2008, É realizações, pp. 160-168.
  36. Assembléia Legislativa do Estado do Rio de Janeiro - ALERJ Ordem do Dia, Projeto De Resolução 537/2011, 15 decembris 2011. (Lusitanice)
  37. Secretaria Geral do Exército, Medalha do Pacificador (almanaque de consulta), Port nº 391-Cmt Ex, 21 Iulii 1999, BE nº 32, 6 Augusti 1999. (Lusitanice)

Nexus externi

recensere