Edmundus Husserl
Edmundus Husserl (1859–1938), vulgo Edmund Gustav Albrecht Husserl, fuit philosophus Germanus et quidem phaenomenologiae conditor, qui philosophia sua positivismo adversatus omni obiecto et gradui obiectivo habito quandam actionem subiectivam subesse demonstrare temptavit. Husserl etiam psychologismi reprehensor notus est.
Obitus: 27 Aprilis 1938; Friburgum Brisgoviae
Patria: Imperium Austriacum, Imperium Germanicum
Nomen nativum: Edmund Gustav Albrecht Husserl
Familia
Husserl Francisci Brentano et Caroli Stumpf discipulus fuit, et ipse magnopere apud Editham Stein, Martinum Heidegger, Simonam de Beauvoir, Ioannem Paulum Sartre, Mauritium Merleau-Ponty, Emmanuelem Levinas, Rudolphum Carnap, Maximum Scheler, aliosque valuit. Husserl primum, ab anno 1887, Halae philosophiam privatim (Privatdozent) docuit. Postea, ab anno 1901, in Universitate Gottingensi et, ab anno 1916, in Universitate Friburgensi munere professoris functus est, donec anno 1928 docere desiit. Deinde artium studia et scribendi operam in Bibliotheca universitatis Friburgensis continuavit, donec mediis annis 1930 propter religionem Iudaicam aditu exclusus est.
Opera maximae famae sunt Logische Untersuchungen (1900-01), Méditations cartésiennes (1931), et Die Krisis der europäischen Wissenschaften (1936).
De vita
recensereEdmundus Husserl anno 1859 Prossnitz (nunc Prostějov) in urbe Moraviae familia Iudaica die 26 Septembris natus est.[1] Primum (ab anno 1876) mathematicae et physicae studuit in universitate Lipsiensi, unde anno 1878 Berolinum transiit Carolum Weierstrass et Leopoldum Kronecker auditurus. Anno 1881 ad Vindobonam se contulit, ut sub Leone Koenigsberger, quondam discipulo Caroli Weierstrass, studere posset. Anno 1883 doctoratus est opere, quod Beiträge zur Variationsrechnung ('De calculo variationum') inscripsit. Anno 1884 Vindobonae Husserl de psychologia et philosophia acroasibus a Francisco Brentano factis interesse coepit. Ingenio Francisci Brentano adeo captus est, ut vitam suam philosophiae dedicare constitueret. Itaque anno 1886 ad universitatem Halensem transiit, ubi ab anno 1887 post habilitationem philosophiam privatim (Privatdozent) docebat. Carolo Stumpf moderatore librum de notione numeri scripsit (Über den Begriff der Zahl, 1887), quo usus fundamento primum opus insigne, Philosophie der Arithmetik (1891) conscripsit.[2]
In his primis operibus Husserl mathematicam, psychologiam et philosophiam inter se miscere studuit, et quidem eo consilio, ut mathematicam in fundamento stabili poneret. Processus psychologicos descripsit, quibus ad parandam notionem numeri opus esset, et deinde theoriam systematicam hac descriptione fundatam aedificare temptavit. Hic multis utitur rationbus et notionibus a praeceptoribus acceptis: nam a Weierstrass accepit opinionem, nos certam multitudinem rerum computando notionem numeri in animo creare; a Brentano et Stumpf rationem inter rectum et obliquum adspectum distinguendi accepit. Si exempli gratia ante aedificium stas, rectum habes adspectum aedificii, sin autem aedificium quaeris consiliumque requiris, obliquus tibi adspectus est. Constat igitur adspectum rectum esse, modo si res obiecta praesens est; obliquum — vel symbolicum, ut ipse etiam dicit — si res obiecta non nisi per signa symbolave referri potest. Altera notio notabilis a Brentano accepta intentionalitas est: conscientiam semper intentionalem esse; intentionalitatem ad mentem pertinere; omnia phaenomena mentis (sicut opinionem vel voluntatem) ad aliquod obiectum dirigi; res corporeas intentione carere.
Ab anno 1901 Husserl munere professoris in universitate Gottingensi functus est. Eodem anno Logische Untersuchungen ('Investigationes logicae') divulgavit, quod opus initium fuit mereologiae, theoriae formalis totius rei vel totietatis eiusque partium.[3] Aliquot annis post Husserl aliquas definitiones conceptuales adtulit, nam si structuras conscientiae investigare velimus, discrimen faciendum est inter actus conscientiae et phaenomena ad quae actus diriguntur (ens per se, transcendens conscientiam). Scientia essentiarum solum per epocham, exclusionem omnium de existentia mundi externi opinionum, obtineri potest. His novis notionibus adductus est, ut anno 1913 librum quem Ideen inscripsit evulgaret ac de libro Logische Untersuchungen iterum edendo consilium caperet.
Ab anno 1916 in Universitate Friburgensi docuit. Orsus ab Ideen Husserl animum ad essentiales conscientiae structuras advertit. Cum idealista transcendentalis esset, metaphysica quaestione materialem quam percipimus realitatem comprobandi parum movebatur. Existimabat et mundum rerum et mores, quibus ad ea convertamur eaque percipiamus, partem esse adspectus naturalis, quem non solum fiducia exsistentiae materialis eorum entium refert, sed etiam haec opinio, ea in conspectu ponere proprietates, quae ex iis emanare videantur.
Husserl novam proposuit rationem phaenomenologicam, qua entia radicitus inspiciamus examinando, quomodo nosmet ipsi re vera ea constituamus, cum intentionaliter ad ea convertamur. Quod autem non solum a constructione materiali entium, sed etiam ab eo, quod entia nihil nisi creaturae imaginationis sint, distingui debet. Nam entia aliquid "externi" esse desinunt.
Husserl anno 1928 munere professoris exsolutus docere desiit, sed eo magis scripsit acroasesque fecit. Die 8 Aprilis 1929 libro amicorum donatus est. His temporibus adhuc opera notabilia divulgavit, inter quae nominatim referamus Formale und transzendentale Logik (1929), Méditations cartésiennes(1931), Krisis der europäischen Wissenschaften und die transzendentale Phänomenologie, cuius primam partem Husserl anno 1936 evulgavit.
Emeritus sua studia in bibliotheca Universitatis Friburgensis continuavit, donec mense Aprili 1933 propter religionem Iudaicam aditu exclusum esse ex legibus phyleticis nazistarum fama erat. Quales et quantae partes Martinus Heidegger discipulus pristinus in hac perturbatione rerum egerit, satis superque scriptum disceptatumque est. Inter hos discordiam philosophicam exeuntibus annis 1920 exarsisse constat, sed an Martinum Heidegger tantam in professorem emeritum malignitatem habuisse iusto iure suspicari possimus, dubum est. Utrum exclusio aditus bibliothecae re vera iussu Heideggeri facta esset, an rumoribus acceptum, ambiguum est. Nam sunt qui Edmundum Husserl etiam postea bibliotheca usum esse confirment.[4] Etiam sunt, qui Heideggerum, cum opus suum Sein und Zeit anno 1927 Edmundo Husserl dedicasset, hanc dedicationem ex editione belli tempore (1941) facta ultro dempsisse contendant, cum veri similius de censura politica editoris suasu facta agi videatur.[5]
Husserl die 27 Aprilis anno 1938 mortuus est pleuritide confectus. Ingentem numerum paginarum reliquit, circiter 40 000 milia scidarum notis Gabelsberger scriptarum. Ineunte anno 1939 adiutores et discipuli eius (praesertim Hermannus van Breda et Eugenius Fink) operibus et bibliotheca eius furtim exportatis Archivum Husserlianum Lovani in urbe Belgica instituerunt. Manuscripta et opera imperfecta ab anno 1950 edita et divulgata sunt in serie Husserliana Gesammelte Werke. Quid dixerit et significaverit Husserl, non solum apparet ex operibus, quae ipse dum vivit edidit, intellegi potest, sed, ut plerique scholares hodie consentiunt, etiam ad opera inedita confugere necesse est.
De causis philosophiae
recensereHusserl primum fundamentis mathematicae se dedit, sed philosophia eius mox ad scientias generatim dilatata est. Nam phaenomenologia Husserliana in eo consistit, quod suo modo omnes scientiae cum experientia ac realitate experientia nixa copulantur, et ideo scientiae totum unum, Scientiam, constituunt. Ideo philosophorum est, docet Husserl, structuras generales huius rei experientialis detegere ac ita Scientiae unitatem restituere.
Husserl ratione phaenomenologica instrumentum diligens praebere temptavit, quo lustrari possit campus investigatorius, ad quem omnia obiectivarum scientiarum exempla theoriaeque postremo referuntur - hoc est ad dimensionem experientialem, quae in theoriis scientificis semper esse ponitur. Husserl scientias obiectivas per se non reprehendit, quod pronuntiare magni est momenti. Nam critica phaenomenologica ad philosophorum et investigatorum sui ipsius intellectum respicit: oritur enim ex condicione, in qua aliqua scientia obiectiva (mechanica quantica exempli gratia) se intellegit postremam esse explicationem realitatis, id est: se intellegit 'primam philosophiam' esse.
In philosophia Edmundi Husserl, realitas semper realitas experta est, et pro mundo Husserl de "mundo in quo vivitur" (Lebenswelt) in recentioribus operibus loquitur: principium scientiarum obiectivarum in realitate experta (Lebenswelt) esse. Variae scientiae hanc unam realitatem variis modis tractant et conformant, et scientiarum obiectivarum prosperitate impedimur, quominus non de ipsa realitate sed de exemplare theoretico sive adumbratione realitatis agi videamus. Ideo monet Husserl, ne falso putemus summam realitatem esse eam, quae nihil nisi methodus est. Ante omnia naturalismum scientificum reprehendit. Notio realitatis ex atomis et quarcis compositae spatiotemporalique investigationi subiectae rerum experientia nititur, et ex hac cotidiana realitate praescientifica totum atomorum et quarcorum modo per abstractiones theoreticas construitur.
Phaenomenologia mundum expertum (Lebenswelt) examinat ad respectum conscientiae - vel, versa vice, conscientiam examinat ad respectum mundi experti. Husserl realitatem ad propriam conscientiam experientis reduci nusquam affirmat, qumquam philosophiam suam interdum "idealismum phaenomenologico-transcendentalem" insignivit.[6] Attamen philosophiam suam transcendentalem a philosophia Kantiana clare distinxit.[7] Dixit enim Husserl ens per se, i.e. ens sine conscientia mediatrice, apud Kantium prorsus nihil alicui significare posse, neque igitur quidquam quod sit significare.[8] Husserl vehementer resistere temptavit nostrae naturali opinioni, mundum esse fundamentum conscientiae. Itaque conscii esse possumus de mundo, quippe qui cum entibus iam paratus sit. Ab hoc principio velut occulto, ab hac cotidiana experientia recessum Husserl reductionem phaenomenologicam appellat.
De methodo phaenomenologica
recensereReductio phaenomenologica nucleus est methodi phaenomenologicae. Cum dubitatione Cartesiana caute aequari potest: si enim aliquid certi habere velimus, omnia quae hactenus vera ac valida habuerimus in dubium vocare debeamus. Sed dubitatio Cartesiana unam tantum partem reductionis phaenomenologicae ostendit, nec prodest hanc cum illa nimium aequari. Secus ac apud Cartesium, Husserl notionem mundi, qui omnino a conscientia absolutus esset, in dubium vocat, nec illam probare aut improbare conatur. Haec enim sunt radices philosophiae Husserlianae: investigatione philosophica nihil sumi vel praesumi potest, quod conscientia comprobari non potest. Philosophia, cui Husserl incumbere studet, omnia quae praesumit principia, argumentis firmare debet. Mundus qui absolutus a conscientia sit, nullo modo concipi potest; erret ex naturali habitudine qui aliter postulare velit.Attamen Husserl reductione phaenomenologica tantum ex mundo amitti ostendit, quantum ex quadrato geometrico amittatur negando rotundum esse. Discessus a principio habitùs naturalis non significat mundum aliquo modo ex adspectu investigatorum evanescere. Hoc loco ad notionem intentionalitatis pervenimus.
Conscientia essentialiter ad aliquid refertur vel intendit. Habitus naturalis in dubium vocatus et reductio phaenomenologica efficiunt, ut mundus nihil nisi Lebenswelt sive "scopus" conscientiae intentionalis esse videatur. Etiam si mundum a conscientia plane absolutum praesumere desistimus, tamen superest mundus expertus − et ita nihil perditur. Phaenomenologia, quam ita interpretamur, neutrius partis est, neque idealismum nec realismum sequitur. Philosophi est, sic concludit Husserl, structuras essentiales dimensionis experientialis (id est, conscientiae vel animi ad mundum intenti) detegere.
De dimensionibus subiectivitatis
recensereQuomodo igitur conscientia in phaenomenologia pressius describitur? Primo, conscientiae proprium est imprimis temporalitas interna: constat enim experientiam semper esse eventum, qui a praeteritarum et anticipatarum experientiarum prospectu separari non potest. Secundo, conscientia a "primae personae prospectu" separari non potest, constat enim experientiam essentialiter alicuius experientiam esse, eventum quem aliquis plus minusve conscie patitur. Exemplo est sensus doloris: nam dolor semper alicuius dolor est, neque homo quisquam potest recta experiri dolorem alterius. Dolor ceterorum nobis solum vultu vel sono mediatore apparet. Nos autem recta dolorem experimur.
Omnia genera experientiae, non solum sensùs experientia, necessario alicuius experientiae sunt. Conscientia theorematis mathematici, exempli gratia, soli mathematico illud theorema meditanti data est, quamquam ipsum theorema cum aliis communicari potest. Husserl omnes experientias nostras arguit quadam intersubiectivitate — homines sive praesentes sive absentes sunt — insignitas esse. Mundus expertus cum rebus suis semper talis apparet, qualis ceterorum quoque experientiae cadere possit. Mensa mihi adposita, exempli gratia, talis mihi apparet res, quam ceteri quoque videre possint. Talis enim intersubjectivitas experientialis deliberationem non requirit, nec mutatur, etiam si solus sim. Constat conscientiam penitus intersubiectivam esse: nunquam enim omnino miramur, cum ceteros percipimus easdem quas nos cernimus res videre: potius miramur, si ceteri eas quas ipsi percipimus res percipere non possint. Itaque conscientia in phaenomenologia Husserliana
- temporalis
- subiectiva (i.e. ex parte primae personae data)
- intersubiectiva (i.e. ad alios experientes relata)
est. Et quarto, omnes experientiae dimensionem corporeum habent. Phaenomenologia corporis, quae dicitur, non solum phaenomenologiae pars est, sed cum omni investigatione phaenomenologica coniuncta est. Ideo accuratius scrutanda est.
Secundum Cartesium, corpus nostrum obiectum est conscientiae nostrae, i.e. ens materiale, cuius exsistentia in dubio est. Itaque Cartesius conscientiam a corpore separatam esse intellexit, adiecitque se etiam sine corpore esse posse. Husserl autem conscientiam perquam alia ratione intellegit atque Cartesius cum dualismo suo. Fatetur tamen corpus tractari posse ut merum ens materiale, sed ex alia parte arguit ita fieri non posse nisi cum de ceterorum corporibus agitur. Longe aliter de proprio corpore. Husserl duobus verbis Theodiscis ad 'corpus' significandum utitur, scilicet Leib et Körper. Leib, quod a vivendi verbo leben ductum esse videtur, in scriptis phaenomenologicis saepissime ad 'vivum corpus' refertur. Körper autem, quod a verbo Latino corpus mutuatum est, ad quodlibet corpus(culum) materiale refertur. In communitate corpora alienorum per vultus, status, gestus exhibentur corpora viva, corpora personarum se moventium, quamvis corpora ceterorum etiam aestimari possint ut mera entia physiologica, sicut exempli gratia chirurgi ex officio suo facere debent.
Etiam proprium corpus tractare possumus ut ens materiale, corpusculum legibus causalibus obnoxium, sed modo ad certum finem. Omnia entia materialia obiecta conscientiae esse possunt, et sic etiam corpus nostrum quod corpus materiale esse intellegitur, sed conscientia, quae corpuscula materialia experitur, ipsa incorporalis esse non potest. Corpuscula materialia semper quodam modo positae apparent: ante aut retro, dextra aut sinistra, supra aut infra, prope aut longe, et ita necessario ad originem sive centrum relationis localis referuntur. Conscientia incorporalis, id est conscientia sine spatialitate, nullo modo origo esse potest, qua de causa oportet conscientiam quodam modo corpoream esse.
Corporalitas conscientiae respectu corporis experti ad sese inlustrari potest. Cum dextra manu sinistram tango, haec experientia mea est. Attamen manus sinistra mihi non solum corpusculum materiale sed etiam membrum sensibile corporis experti apparet. Ipsum igitur corpus expertum duas habet dimensiones, quae sunt dimensio obiectiva et experientia corporea, cui corpus obiectivum apparet. Cum dimensio obiectiva corporis experti certo modo in statum rei redditur, efficitur solum Körper, corpus materiale, quod "res" experti corporis (Leib) est. Quod cum naturalismum et cosmotheoria naturali coniungi potest.
Ego transcendentale
recensereCum de nobis ipsis solito more cogitavimus, nosmet ipsos obiecta consideramus, sed ego transcendentale de se ipso deliberans non est obiectum, quo deliberatio pertineat. Omnes res sunt obiecta conscientiae, et si conscientiam putemus obiectum esse, secundum Husserl, semper etiam etiamque ulteriorem adsumere debemus conscientiam, cui hoc obiectum appareat. Itaque conscientia deliberans et conscientia deliberata (vel manus tangens et manus tacta) aequanda non sunt.
Husserl proposuit omnium experientiarum ultimum experiens esse ego transcendentale, quam appellationem constat a Kantio ortam esse. Sed ego transcendentale apud Kantium ad generale experiendi subiectum, apud Husserl autem ad conscientiam cuique subiecto propriam refertur. Ego transcendentale, cuius ad conscientiam conscientia semper pertinet, non est solum structura materialiter eadem omnibus, sed experiens cuiusque experientiae cum omnibus consuetudinibus et proprietatibus suis. Praeterea, ego transcendentale est perceptor corporeus, licet corporeitas hic ad corpus expertum, et quidem ad praesentem dimensionem experientialem experti corporis referatur.
Corpus sensibile est experientis corporei obiectificatio sui, et ita conscientia per experimenta sensibilis est quomodo conscientia transcendentialis se obiectificet. Nihilominus, secundum Husserl, eiusmodi naturalizatio suos fines habet. Nam natura et mundus sensum suum obtinent in conscientia corporea, et subiecta in naturam dissolvi non possunt, quia id, ex quo natura sensum obtineat, tunc amittatur.[9] Itaque conscientia in quoddam paradoxum incidere videtur: nam conscientia in mundo est, sed mundus in conscientia sensum suum obtinet.
Opera selecta
recensere- 1887: Über den Begriff der Zahl. Psychologische Analysen (scriptum habilitationis)
- 1891: Philosophie der Arithmetik. Psychologische und logische Untersuchungen.
- 1900: Logische Untersuchungen. Erster Teil: Prolegomena zur reinen Logik.
- 1901: Logische Untersuchungen. Zweiter Teil: Untersuchungen zur Phänomenologie und Theorie der Erkenntnis.
- 1911: Philosophie als strenge Wissenschaft
- 1913: Ideen zu einer reinen Phänomenologie und phänomenologischen Philosophie. Erstes Buch: Allgemeine Einführung in die reine Phänomenologie.
- 1923–24: Erste Philosophie. Zweiter Teil: Theorie der phänomenologischen Reduktion.
- 1925: Erste Philosophie. Erster Teil: Kritische Ideengeschichte.
- 1928: Vorlesungen zur Phänomenologie des inneren Zeitbewusstseins.
- 1929: Formale und transzendentale Logik. Versuch einer Kritik der logischen Vernunft.
- 1931: Méditations cartésiennes.
- 1936: Die Krisis der europäischen Wissenschaften und die transzendentale Phänomenologie: Eine Einleitung in die phänomenologische Philosophie.
- 1939: Erfahrung und Urteil. Untersuchungen zur Genealogie der Logik.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Bernet, Rudolf; Eduard Marbach; & Iso Kern (1993) Introduction to Husserlian Phenomenology. Northwestern University Press.
- Haaparanta, Leila (1989) Edmund Husserlin uusi tiede ('Nova scientia Edmundi Husserl'). Tiede ja edistys 14 (3).
- Hartimo, Mirja (2021) Husserl and Mathematics. Cambridge University Press.
- Held, Klaus (1966) Lebendige Gegenwart. Die Frage nach der Seinsweise der transzendentalen Ich bei Edmund Husserl, entwickelt am Leitfaden der Zeitproblematik. Martinus Nijhoff.
- Himanka, Juha (2000) Phenomenology and Reduction. Dissertatio academica, Universitas Helsingiensis.
- Husserl, Edmund (1950) Cartesianische Meditationen und Pariser Vorträge, edidit Stephan Strasser. Martinus Nijhoff.
- Husserl, Edmund (1952) Ideen zu einer reinen Phänomenologie und phänomenologische Philosophie, II: Phänomenologische Untersuchungen zur Konstitution. Edidit Marly Biemel. Martinus Nijhoff.
- Kern, Iso (1964) Husserl und Kant. Eine Untersuchung über Husserls Verhältnis zu Kant und zum Neukantianismus. Martinus Nijhoff.
- Kockelmans, J,oseph (1994) Edmund Husserl’s Phenomenology. Purdue University Press.
- Lapointe, François (1980) Edmund Husserl and his Critics. An International Bibliography (1894-1979), preceded by a Bibliography of Husserl's Writings, Philosophy Documentation Center, Bowling Green State University.
- Marbach, Eduard (1974) Das Problem des Ich in der Phänomenologie Husserls. Martinus Nijhoff.
- Moran, Dermot (2005) Husserl. Founder of Phenomenology. Polity Press.
- Neske, Günther (ed. 1977) Erinnerungen an Martin Heidegger. Verlag Günther Neske.
- Ott, Hugo (1992) Martin Heidegger, Unterwegs zu seiner Biographie. Campus Verlag.
- Safranski, Rüdiger (1998) Martin Heidegger: Between Good and Evil. Harvard University Press.
- Sawicki, Marianne (s.a.) Edmund Husserl (1859—1938). Internet Encyclopedia of Philosophy.
- Schuhmann, Karl & Elisabeth Schuhmann (ed.): Edmund Husserl: Briefwechsel. 10 vol. Kluwer Academic.
- Simons, Peter (1987) Parts: A Study in Ontology. Clarendon Press.
- Smith, David Woodruff (2007) Husserl. Routledge.
- Spileers, Steven (1999) Edmund Husserl Bibliography, Dordraci et al. (Husserliana, Dokumente 4)
- Steiner, George (1994) Trusting in Reason. [Recensio operis Edmund Husserl: Briefwechsel] Times Literary Supplement, 24 Iunii, p. 3-4.
- Taipale, Joona (2009) Transsendentaalisen käsite ja kokemuksellisuus ('Transcendentale et experientia'). Tiede ja edistys 3: 225-232.
- Wimmer, Hans (1977) Macht des Denkens. Der Spiegel 47: 225.
- Zahavi, Dan (2003) Husserl’s Phenomenology. Stanford University Press.