Quarcum
Quarcum[1] vel Quarcium[2] (Anglice: quark) est particula elementaris fermionica, e qua putatur omnis materia nuclearis fieri. Quarca a Theoria Canonica particularum describuntur. Sunt sex quarcorum genera, vel sapores, quibus nomina poetica data sunt. Nomina Anglica plerumque adhibentur.
Theoria quarcorum a physico Murray Gell-Mann proposita est, qui ob hoc inventum praemio Nobeliano physicae anno 1969 laureatus est.
Nomen particulae in mythistoria Finnegans Wake Iacobi Joyce ortum est.[3]
Onus electricumRecensere
Omnia quarca sunt fermiona turbine 1/2, sed quarca inter se differunt tantum in massa quantum in eorum oneribus electricis. Quarca onus electricum modo tenent quod onus elementare electronis fractioni correspondet: aut aut .
Natura quarcorumRecensere
Signum | Nomen | Onerum | Massa | |
---|---|---|---|---|
lat. | eng. | |||
Primum genus | ||||
d | deorsum | down | −1/3 | ~ 5 MeV/c² |
u | sursum | up | +2/3 | ~ 3 MeV/c² |
Secundum genus | ||||
s | mirum | strange | −1/3 | 95 ± 25 MeV/c² |
c | lepor | charm | +2/3 | 1,8 GeV/c² |
Tertium genus | ||||
b | fundus | bottom | −1/3 | 4,5 GeV/c² |
t | apex | top | +2/3 | 171 GeV/c² |
Quarca tribus generibus consistere putantur. In genere quarcum cum onus +2/3 est et alterum onus −1/3 habet. Quarca omni interactioni intersunt. Interactiones valentes colorem quarci mutare possunt, sed interactiones infirmae hunc non mutant. Interactiones infirmae aromata quarci mutare possunt.
Unum quarcum avolare non potest, nam interactio valens additionale quarcum creat. Hoc phaenomenon "arsus" vel coersus appellatur.
NotaeRecensere
- ↑ Bobik, Joseph (March 15th, 1998). Aquinas on Matter and Form and the Elements. Notre Dame, Indiana, U.S.: University of Notre Dame Press. p. 147. ISBN 0268020000
- ↑ Christian Helfer (1991) Lexicon Auxiliare. Dritte, sehr verbesserte Auflage. Saarbrücken: Societas Latina.
- ↑ J. Joyce (1982) [1939]. Finnegans Wake. Penguin Books. p. 383.
Nexus interni
Nexus externusRecensere
- Experimentalis informatio de quarcis Particle Data Group
Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes! |