Wikidata-logo.svg Iacobus Joyce
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Joyce: imago
Iacobus Joyce: subscriptio
Nativitas: 2 Februarii 1882; Rathgar
Obitus: 13 Ianuarii 1941; Turicum
Patria: Hibernia
Nomen nativum: James Augustine Aloysius Joyce

Officium

Munus: poëta, mythistoricus, Doctor, auctor, scriptor, diurnarius, criticus litterarum, prosaist

Consociatio

Religio: Catholicismus

Familia

Genitores: John Stanislaus Joyce;
Coniunx: Nora Barnacle
Proles: Lucia Joyce, Giorgio Joyce

Memoria

Sepultura: Fluntern Cemetery

Iacobus Joyce (2 Februarii 1882 – 13 Ianuarii 1941), vulgo plene James Augustine Aloysius Joyce, fuit poeta et scriptor Hibernus ac magister et litterarum eruditus censorque, qui mythistorias et carmina Anglice scripsit. Quamquam opera illius pauca sunt, Joyce auctoritate operum suorum litteras saeculi vicensimi adfecit. Innotuit opere Ulysses (1922). Alia opera magni momenti sunt Dubliners (1914), A Portrait of the Artist as a Young Man (1916) et Finnegans Wake (1939).

Iacobus Joyce anno 1918 pictus

Noram Barnacle anno 1931 in matrimonium duxit; quae autem ipso die, hoc est 16 Iunii 1904, quo omnia in libro Ulysses enarrata aguntur, hoc est 16 Iumii 1904, eum per ripam Liffey comitata est, et laeva sub bracchiis eius supposita deglubit. Et quidem hodie dies hic nomine Bloomsday celebratur.

Cum Joyce maiorem aetatis virilis partem vitam extra patriae fines egerit, attamen res Hibernicae summa sunt momenti omnibus eius scriptis parantque fabulis omnia loca et multa argumenta. Praesertim Iacobi Joyce discrepatio gravior cum Ecclesia Catholica significat dissensionem similem in persona Stephani Daedali, qui in duobus libris apparet. Dublinum basis est mundi fabularis Joyceani. Vita eius cum familia peracta, gesta amicique dierum illorum in ludo conlegioque repraesentantur; Ulysses adamussim in viis veris angiportisque urbis effingitur. Voluntarius exsul praeterea in continentem Europae, proprie Lutetiam Franciae fugit. Cura autem unius loci Dublini data Joyce paradoxe, avant-garde, ironia et cosmopoliticissimus et communalissimus omnium scriptorum Anglicorum illius temporis ferit.?

1882–1904, DublinumRecensere

Iacobus Augustinus Aloysius Joyce die 2 Februarii 1882 Dublini in suburbio Rathgar natus est, Ioannis Stanislai Joyce et Mariae Ioannae Murray filius. Maximus natu erat inter decem fratres et sorores superviventes; duo consanguineorum eius pestilentia occĭderant. Familia patris, oriunda oppidi Fermoy, Cork, quondam parva calce salarioque opera egerat.

OperaRecensere

 
Dubliners, 1914
Scripta post auctorem mortuum edita
  • Stephen Hero ("praecursor" ad A Portrait; annis 1904–06 scriptus, anno 1944 editus)
  • Giacomo Joyce (liber anno 1907 scriptus, anno 1968 editus)
  • Letters of James Joyce Vol. 1 (Ed. Stuart Gilbert, 1957)
  • The Critical Writings of James Joyce (Eds. Ellsworth Mason et Richard Ellman, 1959)
  • Letters of James Joyce Vol. 2 (Ed. Richard Ellman, 1966)
  • Letters of James Joyce Vol. 3 (Ed. Richard Ellman, 1966)

Nexus interni

BibliographiaRecensere

 
Effigies Iacobi Joyce Eblanae
  • Beebe, Maurice. 1972. "Ulysses and the Age of Modernism" James Joyce Quarterly (University of Tulsa) 10 (1): 172–88.
  • Borges, Jorge Luis. 2000. Borges: Selected Non-Fictions ed.l Eliot Weinberger. Penguin. ISBN 0-14-029011-7.
  • Bulson, Eric. 2006. The Cambridge Introduction to James Joyce Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-84037-8.
  • Cavanaugh, Tim. 2004. "Ulysses Unbound: Why does a book so bad it 'defecates on your bed' still have so many admirers?" Reason Iulio.
  • Deming, Robert H. 1997. James Joyce: The Critical Heritage Routledge.
  • Ellmann, Richard. (1959) 1982. James Joyce Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-503103-2.
  • Gillers, Stephen. 2007. "A Tendency to Deprave and Corrupt: The Transformation of American Obscenity Law from Hicklin to Ulysses" Washington University Law Review 85 (2): 215–96.
  • Gluck, Barbara Reich. 1979. Beckett and Joyce: Friendship and Fiction Bucknell University Press.
  • Hopper, Keith. 1995. Flann O'Brien: A Portrait of the Artist as a Young Post-Modernist Cork University Press. ISBN 1-85918-042-6.
  • Joyce, Stanislaus. 1969. My Brother's Keeper Novi Eboraci: Viking Press.
  • MacBride, Margaret. 2001. Ulysses and the Metamorphosis of Stephen Dedalus Bucknell University Press.
  • McCourt, John. 2001. The Years of Bloom: James Joyce in Trieste, 1904–1920 The Lilliput Press. ISBN 1-901866-71-8.
  • McCourt, John, ed. 2009. James Joyce in Context. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-88662-8.
  • Pepper, Tara. 2003. "Portrait of the Daughter: Two works seek to reclaim the legacy of Lucia Joyce." Newsweek International 8 Martii.
  • Shloss, Carol Loeb. 2004. Lucia Joyce: To Dance in the Wake Londinii: Bloomsbury Publishing. ISBN 0-374-19424-6.
  • Williamson, Edwin. 2004. Borges: A Life Viking Adult. ISBN 0-670-88579-7.

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Joyce spectant.