Proton
Proprietates generales
Definitio Nucleon
Compositio 2 quarcia u ("sursum")
1 quarcium d ("deorsum")
Proprietates physicae
Massa 938,272 029 MeV.c-2
(1,672 623×10-27 kg)
Onus electricum 1,602 176 53×10-19 C
Onus coloris 0
Volubilitas {{{volubilitas}}}
Longaevitas media {{{longaevitas}}}

Proton (-onis, m.)[1] (littera minore p sive p+ indicata) est particula subatomica ex tribus quarcis facta, scilicet e duobus quarcis u unoque quarco d. Ergo habet onus electricum +1 (onus elementarium). Massa singularis protonis est 1.672 622 x 10-27kg.

Cuique atomo unus vel plus protonum sunt, pernecesse sunt integritatis nuclei. Numerus atomicus est protonum numerus in atomi nucleo, quodque elementum destinans. De consuetudine, numerus atomicus latere sinistro et infero symboli elementi scribitur, ut:

12
6
C
(atomo carbonii C numerus 6 est = 6 protones; 12 est summa protonum et neutronum)

Si electron ex hydrogenio evadit, nucleus nudus est et solum ex protone consistit. Ergo cationum hydrogenii (H+) etiam proton nominatur.

Inveniuntur protones in vento solari, radiatione cosmica (extrasolari et solari).

Praeterea exstat antiproton onere electrico negativo -1.

Natura protonisRecensere

Proton est fermion particula elementaris, ex quarcis tribus compositum. Numeri obliqui (≥3) causa proton obiter etiam est baryon.

HistoriaRecensere

Anno 1815 Anglicus chemicus Gulielmus Prout atomum hydrogenii unicam particulam fundamentalem esse postulabat. Anno 1886 physicus Eugenius Goldstein de radiatione forma nondum investigata scripsit[2]. Denique anno 1919 Ernestus Rutherford (pater physicae nuclearis, Praemium Nobelianum chemiae 1908) protonem ex atomo nitrogenii eiectum observavit et notionem protonis usus est[3].

NotaeRecensere

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009
  2. Goldstein, E. (Iul 1886). "Über eine noch nicht untersuchte Strahlungsform an der Kathode inducirter Entladungen". Monatsberichte der Königlich Preussischen Akademie der Wissenschaften zu Berlin: 457-65 (II: 691-99) 
  3. Rutherford E. (Apr 1919). "Collision of α particles with light atoms. IV. An anomalous effect in nitrogen". The London, Edinburgh, and Dublin Philosophical Magazine and Journal of Science. Series 6 37 (222): 581-7 

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Notationes elementorum (Anglice)
  • Protonis massa (Anglice)


Particulae elementariae :
Fermiones : Quarcia · Leptones
Leptones : Electrones · Myones · Tauones · Neutrina
Bosones gauge : Photones · Gluones · bosona W+, W- et Z0
Hypotheticae : Graviton · boson Higgsianum
Particulae compositae :
Hadrones : Baryones · Mesones
Baryones : Protones · Neutrones · Hyperones
Mesones : Piones · Kaones
  Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!