Volubilitas (quantica)

Vide etiam paginam discretivam: Volubilitas

Volubilitas[1] in physica plerumque appellatur stabilis rotatio quam corpus physicum symmetricum circum eius axem habere a pierra solet. Volubilitatis quantitas per motum angularem circum proprium axem censeri solet, vel per rotationis celeritatem unitatibus rpm vel Hz.

In mechanica quantica repperitur quandam volubilitatem intrisicam a omnibus particulis elementariis usque in singulis punctis constitutis habitam, ut minimam motum angularem habeant etsi nullam rotationem ostendant. Itaque ibi volubilitas definienda est ut nihil sit nisi numerus integer vel semi-integer qui cum constante Planckiano multiplicatur ut motus angularis obtineatur. Particulae secundum volubilitatem dividuntur in duas classes: bosones sunt particulae volubilitate integra; fermiones autem particulae volubilitate semi-integra.

Nexus interni


  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)