Ion

in chemia, atomi vel moleculae electrice oneratae, propter augentem, aut diminuentem electronum suorum dotationem, quae in principio neutra est
Vide etiam paginam discretivam: Ion (discretiva).

Ionta (ion, iontis, n.; Graece: ἰόν, ἰόντος 'iens')[1] in chemia sunt atomi vel moleculae electrice oneratae, propter augentem, aut diminuentem electronum suorum dotationem, quae in principio neutra est. Hoc appellatur iontizatio.

Ion ammonii.

Ionta negative onerata, ob electronum auctionem, anionta vocantur et sunt attracta ab anodo. Ionta autem positive onerata, propter electronum diminutionem, cathionta appellantur, attracta ab cathodo.

Energia Iontizationis

recensere

Vocatur prima energia iontizationis quam opus sit ad lenius electron plane extrahendum ex atomo absque nonnulla energia residuali electronis ablati in ipso. Et energia divisa ab onere electronis unius est potentialitas iontizationis. Hae appellationes etiam in iontizationem molecularum et solidorum describendam adhibentur, quamquam aestimatio sua non sit constans quoniam iontizatio ab aliis variantibus vexatur, sicut temperatura, chemica, vel geometria.

Iontizatio

recensere
 
Radical Cumeno

Si Natrii atomus electron unum perdit, procedit Natrii Cathion:

Na → Na+ + 1 e-

Si Chlori atomus electron unum auget, procedit tum Chloridi Anion:

Cl + 1 e- → Cl-

A dissociatione molecularum etiam procedere possunt ionta:

HCl → H+ + Cl-

Additio autem molecularum est modus communis ad ionta multiatomica formanda:

H+ + NH3 → NH4+

Hoc casu ulteriori, iontis formatio non ob auctionem diminutionemve electronum ab ammonia (NH3) sed auctio protonis ipsius. Ammonium est ion ammoniae (NH4+), numerum eundem electronum habent, ut sunt pleni, hoc facit ea praesertim stantia.

Ionta Varia

recensere
  • Dianion: dianion est species iontis habens duo onera negativa ablata, super ipsum.
  • Zwitterion: Zwitterion est ion onere negativo nullo habens duo onera: et positivum et negativum.
  • Radicalia iontica: Ionta habentia numerum irregularem electronum, instabilia et reactiva sunt.

Ionta Adsidua

recensere
Cationta Assidua
Nomen Formula
Cationta simplicia
Aluminium Al3+
Barium Ba2+
Beryllium Be2+
Caesium Cs+
Calcium Ca2+
Chromium(II) Cr2+
Chromium(III) Cr3+
Cobaltum(II) Co2+
Cobaltum(III) Co3+
Cuprum(I) Cu+
Cuprum(II) Cu2+
Gallium Ga3+
Hydrogenium H+
Ferrum(II) Fe2+
Ferrum(III) Fe3+
Plumbum(II) Pb2+
Plumbum(IV) Pb4+
Lithium Li+
Magnesium Mg2+
Manganum(II) Mn2+
Manganum(III) Mn3+
Mercurius(II) Hg2+
Niccolum(II) Ni2+
Niccolum(III) Ni3+
Kalium K+
Argentum Ag+
Natrium Na+
Strontium Sr2+
Stannum(II) Sn2+
Stannum(IV) Sn4+
Zincum Zn2+
Cathionta multiatomica
Ammonium NH4+
Hydronium H3O+
Nitronium NO2+
Mercurius(I) Hg22+
Anionta Assidua
Nomen Fórmula
Anionta simplicia
Antimonidum Sb3-
Arsenidum As3−
Azidum N3
Bromidum Br
Chloridum Cl
Fluoridum F
Hydridum H
Iodidum I
Nitridum N3−
Oxidum O2−
Peroxidum O22−
Phosphidum P3−
Selenidum Se2-
Sulphidum S2−
Telluridum Te2−
Anionta multiatomica
Hydrosulphidum HS
Amidum NH2
Cyanas OCN
Thiocyanas SCN
Cyanidum CN
Hydroxidum OH
Oxoanionta
Arsenas AsO43−
Arsenis AsO33−
Boras BO33−
Bromas BrO3
Hypobromis BrO
Carbonas CO32−
Bicarbonas HCO3
Chloras ClO3
Perchloras ClO4
Chloris ClO2
Hypochloris ClO
Chromas CrO42−
Dichromas Cr2O72−
Iodas IO3
Nitras NO3
Nitris NO2
Phosphas PO43−
Hydrophosphas HPO42−
Dihydrophosphas H2PO4
Permanganas MnO4
Phosphis PO33−
Sulphas SO42−
Thiosulphas S2O32−
Bisulphas HSO4
Sulphis SO32−
Bisulphis HSO3
Anionta Acidorum Organicorum
Acetas C2H3O2
Formas HCO2
Oxalas C2O42−
Hydroxalas HC2O4
  1. Nominatum a Micaelo Faraday anno 1834 qui primum inventus est.

Nexus interni