Aperire sectionem principem
Martinus Heidegger.
Domus natalis Martini Heidegger.
Monumentum Martino Heidegger dicatum.

Martinus Heidegger (die 26 Septembris 1889 Messkirchi natus; Friburgi Brisgoviae obiit die 26 Maii 1976) fuit philosophus Germanicus, cuius magnum opus Sein und Zeit ('Esse et tempus') inscribitur.

Quae essendi ideae significatio est? Haec philosophi Martini Heidegger fundamentalis quaestio est. Ille “ontologicae differentiae” philosophus est, qui inter definitiones “esse ipsum” (Heidegger) atque “existentia et essentia” (metaphysica traditionalis) stricte discernit.

Nam, secundum Heidegger, metaphysica essendi fundamentum considerari non potest. Ea de causa, ille metaphysicam per essendi oblivionem potius describit, et philosophiam suam ontologiam fundamentalem appellat. Postea, Heidegger de essendi eventu loquitur, quia tale “esse ipsum” per metaphysicae historiam velatur, sed etiam pariter manifestatur. Heidegger novum philosophandi genus experiri conatus est, per quaestiones generales secundum de “esse ipsum” significationem conditum. Metaphysicae historiam per essendi oblivionem nove enarravit.

"Esse et Tempus"Recensere

Opus magnum philosophi Martini Heidegger, quod "Esse et Tempus" (MXMXXVII) inscribitur, est unius librorum clarorum philosophiae nostris temporibus.

Prologus[1] eius cum sententia clara philosophi Platonis coepit, ut sequitur:

"δῆλον γὰρ ὡς ὑμεῖς μὲν ταῦτα πάλαι γιγνώσκετε, ἡμεῖς δὲ πρὸ τοῦ μὲν ᾠόμεθα, νῦν δ᾿ ἠπορήκαμεν." [2]

"Palam enim, vos iam diu rem novisse, nos autem olim quidem scire putavimus nunc autem defecimus". (Conversio ex lingua Graeca in linguam Latinam de Marsilio Ficinus) [3]

Heidegger ipse quaestionem perobscuram de idea significationis essendi coepit, ut sequitur:  

"Num hodie si quis ex nobis quaesierit quid verbis essendi usi re vera significemus, responsum reddere poterimus? Minime vero.

Quamobrem denuo quaerendum est quae vis sit verborum 'esse'.

Num hodie omnino sollicitamur nescii quid 'esse' significet? Minime vero.

Itaque ante omnia curandum est ut denuo intellegatur qua de causa illa ipsa quaestio proponenda sit.

Hoc autem libro clare et distincte explicabitur, quid, cum dicimus 'esse', significetur."[4]

Heidegger et NazismusRecensere

At ab anno 1933 ad 1945 socius Factionis socialistarum nationalium Germanicae fuit, quae res causa privationis status academici et disputationis parit?.

Nexus externiRecensere

  1. Heidegger, Martin: 1986. Sein und Zeit (1927), Tubinga, p. 1
  2. Plato, Sophistes 244 a
  3. http://www.opera-platonis.de/Didot2/Sophistes244.htm
  4. Heidegger, Martin: ibid.