Aperire sectionem principem

Philosophia Graeca antiqua orta est saeculo sexto a.C.n. et manebat per aetatem Hellenisticam et tempus cum Graecia antiqua pars Imperii Romani esset. Varias tractare solebat res, inter quas philosophia politica, ethica, metaphysica, ontologia, logica, biologia, rhetorica, et aesthetica erant.

Multi philosophi hodie concedunt philosophiam Graecam multum culturae Occidentalis movisse. Alfredus North Whitehead olim dixit: "Certissima traditionis philosophicae Europaeae descriptio generalis est quod in serie annotationum Platonis consistit."[1] Clarae momenti stirpes irruptae a Graecia antiqua et philosophiis Hellenisticis ad philosophiam Islamicam primam, Renascentiam Europaeam, et Aetatem Illuminationis ducunt.

Nonnulli ponunt philosophiam Graecam vicissim a litteris sapientiae et cosmogoniis mythologicis antiqui Orientis Medii motam esse. Martinus Litchfield West, huic sententiae plerumque favens, dicit "Contactus cum cosmologia et theologia orientali cogitationem primorum philosophorum Graecorum liberare adiuvit; eis profecto multas notiones indicantis dedit. Sed ei se ratiocinari docuerunt. Philosophia ut eam intellegimus res Graeca est."[2] Sequens traditio philosophica a Socrate (a Platone repraesentato) tam mota est quod consuetudo est philosophiam ante Socraten evolutam philosophia praesocraticam appellare. Sequentia usque ad bella Alexandri Magni tempora sunt aetates philosophiae Graecae classicae et Hellenisticae.

Index

Philosophia praesocraticaRecensere

 
Pyrrho philosophus, in fabula in Sexti Empirici Adumbrationibus Pyrrhonicis.

PIRRHO • HELIENSIS •
PLISTARCHI • FILIVS

OPORTERE • SAPIENTEM
HANC ILLIVS IMITARI
SECVRITATEM

Consuetudo per quam philosophi qui ante Socratem vixerunt praesocraticos appellantur orta est in Fragmente der Vorsokratiker, libro Hermanni Diels (1903), quamquam ipse vocabulum non excogitaverat.[3] Vocabulum philosophice utile putatur quia institutio quae Schola Athenarum appellari solebat (plerumque Socrates, Plato, et Aristoteles) altam in rebus et rationibus philosophiae mutationem significavit; thesis Friderici Nietzsche, quod haec mutatio cum Platone potius quam Socrates coepit (unde nomen philosophia praeplatonica quo utebatur), vim distinctionis praesocraticae non debilitavit.[4]

Praesocratici studiosi praecipue erant cosmologiae, ontologiae, et mathematicae. A non philosophis distinguebantur ut interpretationes mythologicas pro sermone rationi consentaneis reiecerunt.[5]

ScholaeRecensere

Notabilissimae philosophiae Hellenisticae scholae fuerunt:

Christianitas, per mundum Romanum extensa, auctu Islamico sequente, finem philosophiae Hellenisticae properavit, initiumque philosophiae mediaevalis coepit, quae a tribus traditionibus Abrahamicis regebatur: philosophia Iudaica, philosophia Christiana, et prima philosophia Islamica.

Transmissio philosophiae Graecae sub IslamRecensere

Notiones Graecae Medium Aevum, plerumque neglegebantur in Europa Occidentali, ubi, inter Romam casam et Schisma Orientis et Occidentis, alphabetismus Graecus magnopere defecerat. Mox autem post primum maiorem Islam auctum, Caliphatus Abbasidarum iussit ut manuscripta Graeca colligerentur, et interpretes conduxit ad eorum auctoritatem augendam. Philosophi Islamici, sicut Alkindus, Alpharabius, Avicenna, et Averroes, haec opera subtiliter enodabant, et philosophia Graeca per Medium Aevum Altum ad Occidentem per translata ex Arabico in Latinam rediverunt. Hae philosophiae iterum intellectae, cum novis commentationibus Arabicis, philosophos mediaevales sicut Thomas Aquinas magnopere moverunt.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Anglice: "The safest general characterization of the European philosophical tradition is that it consists of a series of footnotes to Plato." Process and Reality, pars II, cap. I, sect. I.
  2. Anglice: "contact with oriental cosmology and theology helped to liberate the early Greek philosophers' imagination; it certainly gave them many suggestive ideas. But they taught themselves to reason. Philosophy as we understand it is a Greek creation." Griffin, Boardman, et Murray 2001:140.
  3. Greg Whitlock, praefatio ad The Pre-Platonic Philosophers Friderici Nietzsche (Urbana: University of Illinois Press, 2001), xiv–xvi.
  4. Whitlock 2001:xiii–xix.
  5. Burnet 1920:3–16.

BibliographiaRecensere

  • Baird, Forrest E., et Walter Kaufmann. 2008. From Plato to Derrida. Upper Saddle River Novae Caesareae: Prentice Hall. ISBN 0131585916.
  • Bakalis, Nikolaos. 2005. Handbook of Greek Philosophy: From Thales to the Stoics Analysis and Fragments. Trafford Publishing. ISBN 1412048435.
  • Burnet, John. 1920. Greek Philosophy: Thales to Plato. Ed. 3a. Londiniin: A & C Black Ltd. Internet Archive.
  • Burnet, John. 1930. Early Greek Philosophy.
  • Freeman, Charles. 1996. Egypt, Greece and Rome. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Griffin, Jasper, John Boardman, et Oswyn Murray. 2001. The Oxford history of Greece and the Hellenistic world. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0192801376.
  • Guthrie, William Keith Chambers. 1962. The Earlier Presocratics and the Pythagoreans. A History of Greek Philosophy, 1.
  • Hughes, Bettany. 2010. The Hemlock Cup: Socrates, Athens and the Search for the Good Life. ISBN 0224071785.
  • Kierkegaard, Søren. 1841. On the Concept of Irony with Continual Reference to Socrates.
  • West, Martin Litchfield. 1971. Early Greek Philosophy and the Orient. Oxoniae: Clarendon Press.
  • Long, A. A. 1992. Hellenistic Philosophy. Ed. 2a. University of California Press.
  • Loudovikos, Nikolaos, Protopresbyter. 2003. Theological History of the Ancient Hellenic Philosophy: Presocratics, Socrates, Plato. Athenis: Pournaras Publishing. ISBN 9602422963.
  • Luchte, James. 2011. Early Greek Thought: Before the Dawn. Bloomsbury Studies in Ancient Philosophy. Londinii: Bloomsbury Publishing. ISBN 9780567353313.
  • Nightingale, Andrea Wilson. 2004. Spectacles of Truth in Classical Greek Philosophy: Theoria in Its Cultural Context. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521838258.
  • Rodziewicz, Artur. 2012. IDEA I FORMA: ΙΔΕΑ ΚΑΙ ΕΙΔΟΣ: O fundamentach filozofii Platona i presokratyków. Wroclaw.
  • West, Martin Litchfield. 1997. The East Face of Helicon: West Asiatic Elements in Greek Poetry and Myth. Oxoniae: Clarendon Press.
  • Whitlock, Greg. 2001. Praefatio in The Pre-Platonic Philosophers Friderici Nietzsche. Urbanae: University of Illinois Press.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad philosophos Graecos antiquos spectant (Ancient Greek philosophers, Philosophers from Greece).