Cynismus (a verbo Graeco κύων 'canis', cognomen auctori Diogeni Sinopensi datum) est schola philosophica ab Antisthene constituta quarto saeculo a.C.n., et huius institutionis sectatores "Cynici" nominantur. Cynici mores atque omnes rationes usu receptas recusabant, ut religio, verecundia, decorum, modus induendi, putantes modum solum ad virtutem consequendam vitam sine vitiis vel commodis esse.

Simulacrum cuiusdam philosophi Cynici in Museo Capitolino Romano
Herma Antisthenis philosophi (Graece Ἀντισθένης), natus anno 445 a.C.n., mortuus anno 365 a.C.n.
Diogenes scribens in dolio suo in quo philosophus vixisse traditur; imago a Iohanne Gulielmo Waterhouse picta anno 1882

Historia Cynismi

recensere

Cynici Graeci Romanique sustinebant tantum virtutem ad vitam prosperam ac idoneam admovere, dein omnia reiciebant quae ad virtutem perfectam non afferebant. Tum a negotiis publicis familiaque cedebant, a moribus maiorum discedebant, praeceptis de valetudine tuenda vel modestiae non consulebant, nonnumquam vivebant "more canum" (nam hoc interpretatur Graecum verbum κυνικός, id est "similis cani").

Antisthenes, constitutor scholae Cynicae saeculo 4 a.C.n. et discipulus Socratis, esse videtur, cuius sententia in duas partes exprimitur: in primis suadebat Antisthenes discipulis suis ut maxime contenderent ad optimam virtutem exercendam; dein admonebat ut omnia commoda atque inutilia relinquerent.

Antisthenes praeceptor Diogenis Sinopensis fuit, qui habitus est auctor maximus philosophiae Cynicae. Traditur Diogenes vixisse in dolio sine ullis commodis vel voluptatibusque et dixisse (de Diogenis Laertii scriptis) se "civem omnis mundi" esse. Volebat Diogenes aliis hominibus ostendere sapientiam esse in homine a societate atque a negotiis remoto et verisimile est eum ipsum nominavisse Cynicum ob suum modum vivendi.

A saeculis undevicesimo et vicesimo p.C.n. usque ad haec tempora, verbum Cynismi interpretatum est sensu lato habitum dimissionis animi, diffidentiae societatis, spei deceptae.

Sententiae de Cynismo

recensere
  • "Cynismus est facultas videndi res sicut sunt, nec sicut esse debeant." (Anscharius Wilde)
  • "Nolite Cynismum maxime deplorare! Nam Cynismus non in verbis veritatem describentibus est sed in ipsa veritate." (Vladimirus Lenin)
  • "Cynismus est gravis modus dicendae veritatis" (Lilliana Hellman)

Bibliographia

recensere

Nexus interni