Dialogi mortuorum (Graece: Νεκρικοί διάλογοι, nekrikói diálogoi) Luciani Samosatensis sunt scaenae triginta conexae quasi uno dramate tantum quae in Inferis evolventur.

Personae brevium colloquiorum heroes et dei et philosophi et viri illustres sunt, non distincta habentes corpora neque utī metaphysica ambulantes simulacra, sed ut idola corpore vacantia (ἀσώματον εἴδωλον, asómaton éidolon in scripto[1]). Censura locorum communium et reprehensio usitatarum opinionum sunt praecipua operis argumenta quae praesertim a Menippo Gadarensi, mortuo inter mortuos, more Cynicorum explicantur; in exemplum, sic[2] Diogenes Sinopensis de divitibus eloquerit:

Divitibus autem, Pollux carissime, a nobis hoc defer: cur aurum, stulti, servatis? cur vobismet ipsis poenā afficitis numerando fenora ac infinita cumulando talenta, quoniam vobis necesse mox erit pervenire huc obulum unum retinentibus?

Index dialogorum

recensere

Triginta series colloquiorum,[3] quorum decem dialogorum persona princeps Menippus Gadarensis est, quinque autem Diogenes Sinopensis.

  1. Diogenes et Hercules, 11.
  2. Diogenes et Pollux, 1.
  3. Series scripta est ut inveniri potest in volumine Luciano — Storia vera; Dialoghi dei morti a Maximo Vilardo anno 2010 conscripto; Oscar Mondadori, Mediolani.

Bibliographia

recensere