Vide etiam paginam discretivam: Claudiopolis.

Claudiopolis et olim Napoca (Dacoromanice: Cluj et recenter Cluj-Napoca; Theodisce: Klausenburg; Hungarice: Kolozsvár) est urbs Romaniae et caput Claudiopoleis circuli.

Wikidata Claudiopolis (Romania)
Res apud Vicidata repertae:
Claudiopolis (Romania): insigne
Claudiopolis (Romania): insigne
Civitas: Romania
Locus: 46°46′48″N 23°33′34″E
Numerus incolarum: 286 598
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Cluj-Napoca

Gestio

Praefectus: Aemilius Boc
Procuratio superior: Claudiopolis

Geographia

Superficies: 179.5±0.01 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Quinque Ecclesiæ, Beersheba, Caracae, Divio, Macatium, Portus Namnetum, Parma, Rotherham, Suwon, Zhengzhou, Rockford, Paulopolis, Colonia Agrippina, East Lansing, Korçë, Karaganda, Dorylaeum, Bracara Augusta, Ungheni, Ningbo, Namurcum, Viterbium, Columbia (Carolina Meridiana), Zagrabia, Provincia Parmensis, Municipio Chacao

Tabula aut despectus

Claudiopolis (Romania): situs
Claudiopolis (Romania): situs
Universitas Claudiopolitana
Claudiopolis in circulo eiusdem nominis

Historia recensere

Saeculo 2 Hadrianus imperator Romanus Municipium Aelium Hadrianum Napoca condidit. Quae colonia ad finem Daciae provinciae exstitit. Saeculo 13 urbs novo nomine Klausenburg a colonis Germanicis iterum condita est. Hic multi populi vixerunt: Anno 1910 e 61.000 incolis 83,4 % Hungari, 12,4 % Dacoromani atque 2,8 % Germani. Usque ad annum 1919 Claudiopolis nomine Kolozsvár ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuit. Nunc Cluj nominabatur. Annis 1940 - 1944 iterum ad Hungariam pertinuit. Post secundum bellum mundanum multi Saxones patriam relinquere coacti sunt. Anno 1974 Nicolaus Ceauşescu dictator Romaniae ad nomen Cluj Napoca addidit, ut aerae Romanae meminisset. Postquam dictatura Communistarum anno 1989 deposita est, iterum multi Germani reliquerunt.

Studiorum Universitas recensere

Universitas Claudiopolitana (Dacoromanice: Universitatea Babeș-Bolyai din Cluj) anno 1581 condita est.

Incolae recensere

Anno 2011 hic 324.576 homines habitabant, inter eos 245.737 Dacoromani, 49.565 Hungari, 3.273 Zingari, atque 544 Germani.[1]

Incolae noti recensere

Nati recensere

Mortui recensere

Alii recensere

Communium coniunctiones recensere

Bibliographia recensere

  • Gyöngy Kovács Kiss, "Everyday Life in the Town of Koloszvár in the 16th, 17th and 18th Centuries" in Gyöngy Kovács Kiss, ed., Studies in the History of Early Modern Transylvania (Highland Lakes: Atlantic Research, 2011) pp. 465-497

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Claudiopolin spectant.

Notae recensere

 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!