Iacobus Offenbach (natus Coloniae Agrippinae 20 Iunii 1819; mortuus Lutetiae 5 Octobris 1880) fuit compositor et psaltes violoncelli Germanicus, qui se sua sponte civem Francicum fecit.

Iacobus Offenbach. Photographema a Felice Nadar decennio 187 factum.
Iacobus Offenbach. Photographema a Felice Nadar factum.

Magna Offenbachii operettae Orpheus apud Inferos et De Helena Pulchra sunt. Opus iam maius, ut permulti credunt, est Les contes d'Hoffmann ludus musicus. Libellus dramatis ab Iulio Barbier compositus est, qui una cum socio Michaelo Carré illam fabulam a quattuor et pluribus fabulis Ernesti Theodori Amadei Hoffmannii, poetae Germani (17761822), composuerat. Offenbach fabulam in theatro Lutetiae viderat et auctores adhortatus est ut sibi libellum dramati musico componerent, cui ipse musicam et carmina addidit. Offenbach morbo consumptus mortem obiit priusquam hoc drama musicum in theatro dari potuit.

Conditorium eius in sepulcreto Montis Martyrum supra Lutetiam inveniri potest.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Offenbach spectant.