Mons Martyrum[1][2] est collis Parisiorum et pars Arrotundimenti XVIII. Antiquitus Romanis Mons Martis nuncupatus, nomen in Montem Martyrum mutatum est propter martyres Christianos Dionysium, Rusticum et Eleutherium qui circa annum 250 hic occisi sunt. In summo colle stat immanis Sacri Cordis Basilica. In Sepulcreto Montis Martyrum in latere meridionali collis multi inclytissimi Francici sepulti sunt.

Despectus a meridie in Montem Martyrum
  1. "Mons-Martyrum, Parisiis, B. Virgini sacer" (p. 267 apud Google Books)
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3. Etiam Mons Martis, Mons Mercore, Mons Mercurii.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Montem Martyrum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 48°53′13″N 2°20′28″E • GeoNames • Store norske Lexikon