Fontes Coloratenses[1] (Anglice Colorado Springs) sunt municipalitas se regnans quae per aream est maxima urbs in Colorato et sedes municipalitasque frequentissima comitatus El Paso. Quae urbium cuius civitatis per numerum incolarum est secunda post Denverium, scilicet 609 096 anno 2007. Urbs prope Pikes Peak, culmen notissimum, ad radicem Montium Saxosorum australium iacet.

Fons Coloratensis

Hic Universitas Coloratensis apud Fontes Coloratenses condita, duo quoque castra exercitus nationalis sita sunt.

Historia recensere

 
Gulielmus Palmer, dux exercituum.

Fontes Coloratenses anno 1871 a Gulielmo Palmer, qui hic ad devorticulum quondam bonum condendum venerat, conditi sunt. Haec urbs mox Parvum Londinium ob multitudinem peregrinatorum Anglicorum hic venientes appellatum est. Pikes Peak paradisumque "Hortum deorum(en)" nuncupatum peregrinatoribus maxime placebant.

Deversorium nomine Antlers anno 1873 conditum est, quo loco multi peragrinatores atque quidam homines ad salutem meliorem facendam spectantes, ob hanc tempestatem bonam aridamque, migraverunt. Postea, ferrivia condita, Fontium Coloratensium fama valde crevit.

Incolae notabiles recensere

  • Ioannes Dingell, qui congressariorum omnium diutissime meruit, hic anno 1926 natus

Notae recensere

  1. Annuario pontificio (1984), "Fontium Coloratensium". Cf. "Dioecesis Coloratensium Fontium" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 38°51′48″N 104°47′31″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • "204797, 2410198" apud USGS • Большая российская энциклопедия