Vide etiam paginam discretivam: Fanum Sancti Iosephi (discretiva)

Iosephopolis[1][2] (Anglice San Jose, Hispanice San José) est urbs circiter 1 030 000 incolarum in California septentrionali sita. Franciscopolis praeclarior est atque superficie maior, sed Iosephopolis plures incolas habet, quod igitur post Angelopolim et Didacopolim est maxima civitatis urbs.

Wikidata Iosephopolis (California)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 37°18′15″N 121°52′22″W
Numerus incolarum: 1 013 240
Zona horaria: UTC-7, UTC-8, UTC-7
Situs interretialis
Nomen officiale: San José

Gestio

Praefectus: Matt Mahan
Procuratio superior: Santa Clara Comitatus

Geographia

Superficies: 467.553078 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Milpitas

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Iosephopolis (California): situs
Iosephopolis (California): situs
Iosephopolis circa annum 1875 (tabula Anglice signata).
Despectus in mediam urbem.

Iosephopolis in media Silicio Valle situm est, ubi multae societates ad technologias computatrales fabricandas se locant.

Urbs, anno 1770 condita, anno 1850 facta est primum Californiae caput sub vexillo Civitatum Foederatarum. Numerus civium in altera saeculi vicensimi parte locis suburbanis impletis multum crevit. Fine decennii 200, societates interretiales celeriter creverunt, quae autem brevi tempore celerius ceciderunt.

Decennio 197, Herbertus Bacharach carmen "Scisne viam ad Iosephopolim" composuit, quod Dionna Warwick anno 1968 insigniter cecinit.

Iosephopolis sedes societatis mercatoriae Ebay est, in qua usores res auctione emere et vendere possunt.

De etymologia recensere

Die 29 Novembris 1777 oppidum a milite Iosepho Ioaquin Moraga, Pueblo de San José de Guadalupe (Hispanice; Latine Oppidum Sancti Iosephi Guadalupensis) nominatum, conditum est.[3]

Notae recensere

  1. "Nomina Locorum" apud Boreoccidentales
  2. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 275, s.v. San José.
  3. Clyde Arbuckle (1986). Clyde Arbuckle's History of San Jose. Smith McKay Printing 
 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!