Henricus Pot
Henricus Pot, notus cognomine Oost-Indiën Pot (Nederlandice: Hendrik Gerritsz. Pot notus cognomine Oost-Indiën Pot; Amstelodami anno 1580 aut 1581 natus; Amstelodami 15 Octobris anno 1657 mortuus) saeculi aurei pictor Nederlandicus fuit.
Obitus: 1657, 1657; Amstelodamum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Biographia
recensereCaroli Vermanderi discipulus in Harlemo[1][2][3], loci excubiaris (Nederlandice: schutterij) anno 1606 inscribebatur[1]. In hac urbe laboravit de 1603 usque ad 1650 praeter annis 1631-1632, in quibus in Londinio vixit[1], familiae regiae effigies, inter quas Caroli I imaginem nunc in Museo Luparienso, pingens[2]. Fortasse in Anglia Antonio de Dyck occurrit[4]. Harlemi Sancti Lucae Societatis comes fuit annis 1626, 1630 et 1632[2], atque decanus annis 1626, 1630, 1634, 1635[5] et 1648[2]. Anno 1650 rediit ad Amstelodamum, civis eius factus est 7 Iunii[1]. Anno 1657 obiit et die 15 Octobris in Oudezijds Kapel sepultus est[1].
Praecipue generis argumenta[1][2], maxime mensurae parvae picturas creans[3], Gulielmi Buytewech Dirck Halsque modis[2], effigies[1][2], etiam multis cum figuris et fortiter adductas a Dirck Hals[2], et naturas mortuas, praecipue cum pomis et "vanitates", signando HP, pinxit[1]. Rerum opera, hodie laxe amissa aut aliis artificibus imputata[2] mensuraeque magnae generis argumenta ex Francisci Hals operibus inspirata, quoque fecit[3]. Ultro, effigies cum generis argumentibus, ut Iuvenis mulieris effigies, coniunxit[6]. Pingendi ratio eius Harlemi peculiaris est, sed tamen praebens aliqua notacula propria[4]. In operibus eius, interiora nuda amplaque sunt[4]. Figurae praecipue delineatae longitudini integrae, cum sessae tum erectae, sunt[4].
Opera eius Petrum Potter adduxerunt[1].
Gulielmus Kalf et Palamedes discipuli eius fuerunt[2].
Opera
recensere- Sancti Hadriani excubiarum duces, pictura supra tela cum pigmento oleario, 214 × 276 cm, 1630, Frans Hals Museum, Harlemum
- Henrietta Maria et Caroli I con filio Carolo effigies, tabula, 1632 fere, Royal Collection[7]
- Nummos colligens, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 20,3 × 40,3 cm, 1655 fere, Indianapolis Museum of Art, Indianapolis[8]
- Jakob van de Merckt effigies, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 41,8 x 32 cm, 1628 fere[9]
- Petronella Witsen effigies, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 41,8 x 32 cm, 1628 fere[10]
- Vanitas, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 58 x 73 cm, 1633 fere, Frans Hals Museum, Harlemum[11]
- Laetus coetus, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 36,5 x 54,6 cm, 1630-1635, Gemäldegalerie, Berolinum[12]
- Abrahamo Isaacus sacrificaturus, Moguntiacum[2]
- Pictor in cubiculo, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 42 x 48 cm, 1650 fere, Gemeentemuseum, Haga
- Iuvenis mulieris effigies, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 44 x 34 cm, 1635 fere, Liechtenstein Museum, Vindobona[6]
- Avarus, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 36 x 32,7 cm, 1640 circa, pinacotheca "Uffizi" , Florentia[13]
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 1.8 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 2.00 2.01 2.02 2.03 2.04 2.05 2.06 2.07 2.08 2.09 2.10 Dictionnaire de la peinture Larousse online
- ↑ 3.0 3.1 3.2 The Web Gallery of Art
- ↑ 4.0 4.1 4.2 4.3 Liechtenstein, the Princely Collections
- ↑ Imago Musicae 1986
- ↑ 6.0 6.1 Iuvenis mulieris effigies - The Web Gallery of Art
- ↑ Henrietta Maria et Caroli I con filio Carolo effigies - Commons
- ↑ Nummos colligens - Commons
- ↑ Jakob van de Merckt effigies - Commons
- ↑ Petronella Witsen effigies - Commons
- ↑ Vanitas - Commons
- ↑ Laetus coetus - Commons
- ↑ Avarus - Commons
Bibliographia
recensere- Emil Kren; Daniel Marx (2014). "POT, Hendrick Gerritsz". The Web Gallery of Art
- "Hendrik Gerritsz. Pot". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2014
- Duke University Press, ed. (1987). Imago Musicae 1986. vol.III. p. 65. ISBN 0-8223-0723-5
- "Hendrick Gerritsz Pot". Dictionnaire de la Peinture Larousse. 2014
- Museum Artium Metropolitanum, ed. (1985). Liechtenstein, the Princely Collections. pp. p.269. ISBN ISBN 0-87099-383-2
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Pot spectant. |