Pantheon Parisiense
Pantheon Parisiense (Francogallice: Le Panthéon) monumentum pergrande est in Monte Sanctae Genofevae Lutetiae in tribu quinto. Formam habet crucis Graecae more neoclassicismo; exemplo fuit e.g. Capitolio Civitatum Foederatarum construendo.
Historia
recensereConstructio incohata est anno 1764 architecto Iacobo Germano Soufflot; agebatur tunc de ecclesia. Revolutionarii fanum Catholicum in templum illustrium Francogallorum honorandorum converterunt. Quo facto nomen Panthei adoptatum est.
Die 30 Maii 1791, quando de morte Voltarii memoria fiebat, parlamentum decisionem fecit ut cadaver eius eo transportaretur invitis multis senatoribus (olim) clericis. Die 4 Aprilis, post mortem Honorati Mirabeau parlamentum dixit ecclesiam Sanctae Genovefae paratam esse ad cineres magnorum recipiendos. Itaque Mirabeau primus homo "pantheonizatus" fuit; Voltarius venit die 11 Iulii. Quia corpus domini Mirabeau postea litteris perduellionis detectis remotum est, Voltarium hospes maxime vetus factus est.
Annis inter 1814 et 1830 Pantheon denuo ecclesia erat, annis autem inter 1830 et 1848 Templum gloriae appellabatur. Imperatore Napoleono III annis inter 1852 et 1870 iterum partes ecclesiae agendae fuerunt. Denique Res publica rem ad cultum personarum illustrium bene merentium reddidit, e.g. militum, scriptorum, doctorum in scientiis variis.
Architectura
recenserePantheon habet columnas gigantes multas sub tympano et tholum grandem, quam ex omni Lutetiae partibus bene cernueris. Numeratur videlicet inter res aspectabiliores Lutetienses.
Elenchus in Pantheo Lutetiensi sepultorum
recensere- Marcellinus Berthelot
- Claudius Ludovicus Berthollet
- Maria Franciscus Xaverius Bichat
- Ludovicus Antonius de Bougainville (cadaver eius requiescit in Sepulcreto Calvarii)
- Ludovicus Braille
- Nicolaus Leonardus Sadi Carnot
- Renatus Cassin
- Nicolaus de Condorcet
- Maria Curie
- Petrus Curie
- Georgius Cuvier
- Iacobus Ludovicus David
- Alexander Dumas
- Fenelo
- Victor Hugo
- Ioannes Jaurès
- Iosephus Ludovicus Lagrange
- Paulus Langevin
- Petrus Simon Laplace
- Christianus Gulielmus de Lamoignon de Malesherbes
- Andreas Malraux
- Ioannes Paulus Marat
- Comes de Mirabeau
- Caspar Monge
- Ioannes Monnet
- Ioannes Moulin
- Ioannes Baptista Perrin
- Ioannes Stephanus Maria Portalis
- Ioannes Iacobus Russavius
- Simona Veil
- Voltarius
- Ioannes Zay
- Aemilius Zola
Bibliographia
recensere- Jörg Martin Merz: Soufflot und La Guêpière: Berührungspunkte der beiden Architekten bei Planung und Ausführung der Kirche Sainte-Geneviève (Panthéon) in Paris. In: INSITU. Zeitschrift für Architekturgeschichte, 5 (1/2013), p. 51–66.
- Michael Petzet: Soufflots Sainte-Geneviève und der französische Kirchenbau des 18. Jahrhunderts. Neue Münchner Beiträge zur Kunstgeschichte 2. Berolini 1961.
- Philippe Bélaval: POUR FAIRE ENTRER LE PEUPLE AU PANTHÉON. Commentarii praesidi Rei publicae dati, 2013
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Pantheon Parisiense spectant. |