Ircutia

urbs in Russia
Wikidata-logo.svg Ircutia
Res apud Vicidata repertae:
Ircutia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 52°17′0″N 104°18′0″E
Numerus incolarum: 623 736
Zona horaria: Tempus Ircutianum, UTC+8
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Dmitry Berdnikov
Procuratio superior: Irkutsk Urban Okrug

Geographia

Superficies: 277.00 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Q4376063, Q4333134, Q4410160, Q4258341
Territoria finitima: Irkutsky District, Angarsky District

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Vilna, Phorca, Shenyang, Ulanbatoria, Kanazawa, Eugene, Novi Sad, Évian-les-Bains, Strömsund Municipality, Portus Naonis, Gratianopolis, Divio, Sympheropolis, Crasnoiarium, Gangneung, Białystok

Ircutia,[1] vulgo Irkutsk (Russice Иркутск), urbs in Russia, in Siberia Orientali loco influxus Ircuti fluvii ad Angaram sita, metropolis est regionis Ircutensis. Circa 624 milia incolarum habet (anno 2017).

Ircutus flumen in media parte Ircutiae

Ircutia, mercaturae et industriae atque transportationis locus, officinas nonnullas (illam aeroplana producentem et al.), stationes ferriviarias, portum et aeroportum habet. Praeterea, culturae et scientiae sedes est magni valoris: Universitas Ircutensis certaque alia instituta educationis, musea et theatra nonnulla nota urbi sunt.

HistoriaRecensere

 
Cremlinus Ircutensis, anno 1735 pictus

Ircutia, anno 1661 ut castellum Sibiricum condita, anno 1686 facta est urbs. Valens sedes mercaturae atque locus exsilii politici (e.g. pro Decembristis) fuit. Secundum decretum Petri I, anno 1719 factum, Ircutia facta est sedes administrativa provinciae Ircutensis. Annis ab 1764 ad 1926 urbs erat metropolis gubernii Ircutensis. Ab anno 1803 gubernatoris generalis Siberiae, et annis 18221884 gubernatoris generalis Siberiae Orientalis Imperii Russici sedes erat. Tempore Belli Civilis Russici Ircutia mense Novembri anno 1919 facta est sedes ultima administrationis Alexandri Kolčak, qui in hac urbe captus et traiectus est mense Februario anno sequenti. Ab anno 1930 Ircutia metropolis territorii Siberici Orientalis fuit, ab anno 1937 autem administrativa regionis Ircutensis sedes est.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ircutiam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 52°17′0″N 104°18′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica