Angara[1] (Russice Ангара) est flumen in Siberia Orientali. E lacu Baical per regionem Ircutensem et territorium Crasnoiarense Russiae fluit, 1 779 chiliometra patet, et in Ieniseam fluvium se effundit. Ircutus et Ilimus et Occa et Tasseewa flumen Angarae confluvii sunt. Ircutia et Brattica urbes ad Angaram sitae sunt. In Brattica mole ergasterii hydroelectrici obstructa est et receptaculum Bratticum implet. Infra Bratticum receptaculum aquae Ust-Ilimense[2] aquis Angarae impletur.

Angara
Angara in Ircutia
Longitudo 1779 chm
Altitudo principii 456 m
Moles decussis 4530 /s
Area ex qua aqua affluit 1 039 000 chm²
Principium Lacus Baical
Ostium Ienisea
Regio Siberia in Russia

Antea fluxu inferiore, postquam Ilimi aquam acceperat, Tungusca Superior nominabatur.

NotaRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 51°52′0″N 104°49′10″E, 58°6′0″N 93°0′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Angaram spectant.