Brattica[1] (Russ. Братск, Bratsk) est urbs in regione Ircutensi Russiae sita. In ripa Angarae fluvii patet. Incolas 231 602 habuit anno 2017.

Wikidata Brattica
Res apud Vicidata repertae:
Brattica: insigne
Brattica: insigne
Civitas: Russia
Locus: 56°9′7″N 101°37′59″E
Numerus incolarum: 51 455, 82 000, 122 000, 155 362, 175 000, 195 000, 195 000, 213 725, 227 000, 274 000, 245 000, 249 000, 255 705, 288 000, 289 000, 289 000, 289 000, 288 000, 285 000, 284 000, 255 000, 281 000, 252 500, 277 600, 278 800, 259 335, 259 300, 257 900, 256 600, 254 900, 253 100, 252 000, 251 044, 246 319, 246 345, 243 926, 241 273, 238 825, 236 313, 234 147, 231 602, 229 286, 227 467, 226 269, 224 071
Zona horaria: UTC+8
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Sergei Vasilievich Serebrennikov
Procuratio superior: Municipal Formation of the City of Bratsk

Geographia

Superficies: 428 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Omium, Nanao, Zibo, Saki
Moles ergasterii hydroelectrici Brattici

Historia recensere

Anno 1626 Maximus Perfil'ev(ru), e castello Ieniseensi cum turma cosacorum profectus, primo apud cataractas Bratticas[2] Angarae hibernum[3] posuit. Anno 1631 castellum Bratticum[4] positum et munitum est. Saeculis duodevicesimo et undevicesimo rus Brattica erat.

Anno 1954 ergasterium hydroelectricum Bratticum aedificari incipit. Anno 1957 moles ergasterii finita est. Anno 1961 Brattica in locum novum translata est, nam locus vetus a receptaculo aquae Brattico inundatus erat. Anno 1955 in numerum urbium Brattica inclusa est.

Notae recensere

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 446. De Brati, nomine populo Buriatorum obsoleto, derivatum est, quasi Burjatsk, non de Russico брат, frater, ut nonnunquam putatur.
  2. Russice Брацкие пороги, scilicet cataractae Buriaticae.
  3. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. зимовье.
  4. Cf. munimentum Buraetense, — Ioannis Georgii Gmelin, Flora Sibirica, tomus I, p. XXXIX,

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 56°9′7″N 101°37′59″E • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  • Brattica in Vicicommuniis
  • Situs proprius (Russice)