Occa[1] (Russice Ока), vel Occa Saianensis[2] est flumen in Buriatia et in regione Ircutensi Russiae. E lacu Occensi prope iugum Munku-Sardyk montium Saianorum incipit et per angustias Orcho Bom, cataractas faciens, in planitiem exit. 630 chm patet et in Angaram (in receptaculum aquae Bratticum) influit.

Occa
Occa ante ostium Žombolot fluvii
Longitudo 630 chm
Decursus aquae 274 /s
Area systematis 34 000 chm²
Fons Lacus Occensis
in Saianis
Ostium Angara
Regio Buriatia,
regio Ircutensis
Vide etiam paginam discretivam: Occa (discretiva).

Notae recensere

  1. I.G. Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, vol. I, Petropoli 1747 (p. XII apud Google Books).
  2. Russice Ока Cаянская.

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 55°30′55″N 102°20′54″E, 51°55′1″N 100°39′49″E, 55°31′48″N 102°20′43″E, 55°28′26″N 102°21′6″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Occam flumen spectant.