Vologda[1] (Russice Вологда) est urbs in Russia, metropolis regionis Vologdensis, ad flumen Vologdam sita. Plus quam 312 milia incolarum anno 2018 habuit. Vologda est valens industriae, transportationis, et culturae sedes. Urbi sunt multa architecturae monumenta historica.

Wikidata Vologda
Res apud Vicidata repertae:
Vologda: insigne
Vologda: insigne
Civitas: Russia
Locus: 59°13′0″N 39°54′0″E
Numerus incolarum: 312 420
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Вологда

Gestio

Praefectus: Yury Sapozhnikov
Consilium: Vologda City Duma
Procuratio superior: Vologda Urban Okrug

Geographia

Superficies: 116 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Svolla, Miskolc, Londonderry, Kouvola, Argentoratum, Élancourt, Grodna, Burgas, Kuusankoski, Mohilovia, Eupatoria, Vorcuta, Burgas, Severodvinsk
In Cremlino Vologdae
Templum Sanctae Sophiae, Vologdae constructum annis 15681570

Historia

recensere

Annus officialis fundationis Vologdae est 1147, quo anno Sanctus Gerasimus Vologdensis (secundum, e.g., narrationem anni 1666 de sancto illo) monasterium ad Vologdam fluvium condidit, quod initium urbi dedit. Mentio scripta Vologdae urbis prima autem est in pacto Novogardiensium cum duce Tueriensi Iaroslao anni 1264. Anno 1273 Vologda etiam in annalibus Novogardiensibus commemorata est. Ad finem saeculi quarti decimi possessio Novogardiae Magnae, dein facta est proprietas ducatus Moscoviae. Saeculis a quinto decimo usque ad septimum decimum erat valens mercaturae et fabricarum sedes. Ab anno 1719 sedes administrativa provinciae Vologdensis gubernii Archangelopolitani, Vologda ab anno 1780 praefecturae et ab anno 1796 gubernii in Imperio Russico metropolis fuit. Ab anno 1937, est metropolis regionis Vologdensis.

Incolae noti

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vologdam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 59°13′0″N 39°54′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия