Matthaeus Mudrov
Matthaeus Iacobi filius Mudrov (Russice Матвей Яковлевич Мудров, tr. Matvej Jakovlevič Mudrov; natus die 3 Aprilis 1776 Vologdae, mortuus die 20 Iulii 1831 Petropoli) fuit medicus Russicus, unus e conditoribus scholae clinicae Russicae.
Mudrov anno 1800 studia sua in Universitate Moscuensi complevit, anno 1804 pro opere suo De spontanea plaucentae solutione gradum medicinae doctoris obtinuit, et ab anno 1805 extaordinarius, ab anno 1809 autem ordinarius professor pathologiae et therapiae Universitatis Moscuensis fuit, nonnumquam (annis 1813, 1819 и 1825) etiam decanus facultatis medicae universitatis illius electus. Praeterea, ab anno 1809 usque ad annum 1828 officium directoris instituti clinici tenebat. Anno 1829 praeses comissionis centralis certationis contra choleram factus, Mudrov ab anno 1830 contra epidemias cholerae initio Saratoviae, dein Petropoli pugnabat, anno sequente tamen ipse morbi illius causa mortuus.