Eupatoria[1] (Russice Евпатория, Ucrainice Євпаторія), olim Coslovia[2] (Tartarice Taurice Kezlev, Кезлев), est urbs in Crimaea (cuius adiunctio ad Russiam, anno 2014 perfecta, non recognita est ab Ucraina, Crimaeam sibi postulanti) ad litus Ponti Euxini sita. 125 777 incolarum (anno 2012) habet. Locus curationis notus est.

Wikidata Eupatoria
Res apud Vicidata repertae:
Eupatoria: insigne
Eupatoria: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 45°12′0″N 33°21′30″E
Numerus incolarum: 17 900, 17 200, 23 300, 47 030, 56 992, 79 444, 93 281, 106 000, 107 792, 113 300, 113 500, 105 915, 105 900, 105 783, 105 964, 106 250, 106 456, 106 719, 107 105, 107 177, 106 846, 106 698, 106 840, 106 877, 105 719, 106 115, 106 202, 106 158, 106 777, 107 650, 108 248, 107 877
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Євпаторія

Gestio

Praefectus: Roman Tikhonchuk
Consilium: Yevpatoria city council
Procuratio superior: Yevpatoria County, Yevpatoria Raion, Yevpatoria city council, Yevpatoria Urban Okrug

Geographia

Superficies: 65 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Historia

recensere

Urbs a Graecis saeculo 6 a.C.n. nomine Kerkinitis (Κερκινίτης) condita est. Kerkinitis aliquoties a Scythis occupabatur. Destructa est, cum Hunni saeculo 4 invaserunt.

 
Meschita Cuma Cami, seu Han Cami, annis 15521564 secundum proiectum Sinanis Architecti Cosloviae constructa.

Postquam Imperium Ottomanicum anno 1475 litus Crimaeanum cepit, loco Kerkinitidis priscae constructa est arx Coslovia (Turcice Gözleve). Facta est una maximarum urbium Tartariae Precopensis vel Chanatus Crimensis, portus atque sedes commercii magni valoris.

Cum Chanatus Crimensis adiunctus est ad Imperium Russicum, Coslovia urbs decreto imperatricis Catharinae II, anno 1784, in honorem Mithridatis VI Eupatri regis Ponti (qui incolis Kerkinitidis contra Scythos adiuvabat) nomen hodiernum accepit. Anno 1854 urbs inter Bellum Crimaeanum breviter a copiis Franco-Britannicis occupata est. Fine saeculi 19 Eupatoria facta est locus curationis notus. Tempore Belli Magni Patrii annis 19411944 a copiis Germanicis occupabatur.

 
Eupatoria ex aeroplano visa
 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Eupatoriam spectant (Eupatoria, Yevpatoria).