Kurscha[1] vel Curum[2] (Russice Курск) est urbs in Russia, metropolis regionis Kurschensis, valens culturae et industriae atque transportationis sedes. Ad Semum flumen sita est. Circa 450 milia incolarum habet (anno 2017).

Wikidata Kurscha
Res apud Vicidata repertae:
Kurscha: insigne
Kurscha: insigne
Civitas: Russia
Locus: 51°44′14″N 36°11′14″E
Numerus incolarum: 440 052
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Курск

Gestio

Praefectus: Igor Vyacheslavovych Kutsak
Procuratio superior: Regio Kurschensis

Geographia

Superficies: 190.75 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Spira, Trsovia, Naissus, Witten, Zweibrücken, Chern, Saluntum, Theodosia, Tiraspolis, Homel, Dębno, Vidyayevo, Beroea, Sebastopolis Albanorum, Gagarin Raion, Severodvinsk, Polotia, Pithyus, Novopolotsk, Alexandropolis, Eupatoria, Drochia District, Donetsk, Cicestria, Leucopolis, Antibarium
Forum pulchrum[3] (Krasnaia ploščad') Kurschae.

Historia

recensere

Kurscha primo in chronicis commemorata est saeculo undecimo, cum iam urbs Rutheniae magna sedesque commercii fuit. Praeterea, ab extremo saeculo illo arx valens erat. Ducatus Kurschensis a saeculo undecimo ad saeculum tredecimum exsistebat. Anno 1238, Mongolo-Tatari urbem deleverunt, sed illa refecta est.

Ab anno 1362, Kurscha Magni Ducatus Lituaniae pars erat, anno 1508 ad Moscoviam adiuncta. Saeculis sedecimoduodevicesimo urbs erat valens arx contermina Russiae, dein tamen positionem illam perdidit, et ut sedes commerciae industriaeque evolvebat. Anno 1797, gubernii Imperii Russici, annoque 1934 regionis Russicae SFSR metropolis facta est.

Tempore Belli Magni Patrii Kurscha a 3 Novembris 1941 ad 8 Februarii 1943 a copiis Germanicis nazisticis occupabatur. Etiam prope urbem accidit Pugna Kurschensis (Kurskensis), quae a 5 Iulii ad 23 Augusti 1943 duravit, et una gravissimarum belli illius fuit. Anno 2007 Kursca ornata est titulo Urbis gloriae militaris.

Asteroides 3073 Kursk in eius honorem nomintur.

  1. Gregorii Kolb SI Compendium totius orbis..., p. 407; Graesse, Benedict, Plechl, Orbis Latinus, tom. II., p. 331.
  2. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 501..
  3. Cf. Forum Pulchrum.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Kurscham spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 51°44′14″N 36°11′14″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  • Pagina de Kurscha Encyclopaediae Russicae Magnae (Russice)