Forum Pulchrum[1] (Russice: Красная[1] площадь) est platea maximi momenti Moscuae et inter mundi notissimas. Media in urbe Moscuae vetere est, ante orientalia Cremlini moenia sita. Una cum Ecclesia Cathedralis Basilii Beati, Mausoleo Leninis et Pantopolii principalis aedificio insigne urbis habetur. Praeterea anno 1990 ab UNESCO declarata est mundi hereditas.

Fori Pulchri aspectus in meridiem
Fori Pulchri aspectus in boreo-occidentem

NotaRecensere

  1. 1.0 1.1 Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 514. Verbum "красная" (quo haec area a saeculo septindecimo denotatur), opinione praevalenti, notionem suam antiquam hic habet, non 'rubram', sed 'pulchram' significans [1][2].

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 55°45′15″N 37°37′12″E • OpenStreetMap • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Forum Pulchrum spectant.
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!