Wikidata-logo.svg Theodosia (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Theodosia (urbs): insigne
Civitas: Ucraina, Imperium Russicum, Russia, Unio Sovietica, Regnum Bosporanum
Locus: 45°2′56″N 35°22′45″E
Numerus incolarum: 67 993
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Кефэ, Кафа

Gestio

Consilium: Feodosiya City Council
Procuratio superior: Feodosiya City Council, Sanjak of Pasha, Q4217671, Feodosiya Urban Okrug, Feodosiysky Uyezd, Feodosiysky Uyezd, Q21644963

Geographia

Superficies: 35.2 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Ramla, Asovia, Kołobrzeg, Armavir, Kurscha, Cronstadium, Stauropolis

Theodosia[1] (Graece Θεοδοσία, Russice Феодосия, Ucrainice Феодосія), a saeculis mediaevalibus ad annum 1804 Caffa[2] seu Capha[3] (Graece mediaevali Κάφφας; Tatarice Crimense Kefe; Russice Кафа), est urbs et portus in Crimaea (cuius adiunctio ad Russiam, anno 2014 perfecta, non recognita est ab Ucraina, Crimaeam sibi postulanti), ad litus Sinus Theodosiensis Ponti Euxini. Circiter 70 milia incolarum habet, qui maxima ex parte Russi sunt.

HistoriaRecensere

 
Ruinae arcis Caffae a Genuensibus constructae

Theodosia condita est saeculo sexto a.C.n. ut colonia Graecorum Milesiorum. Ab anno 355 a.C.n. ad Regnum Bosporanum, et a saeculo quinto ad Imperium Romanum Orientale pertinebat. Saeculo sexto a Cosris occupata, dein denuo ad Imperium Romanum Orientale (Byzantinum) venit. A saeculo tredecimo sub potestate Ordae Aureae erat, postquam a mercatoribus Genuensibus empta. Genuenses hanc urbem, qui tunc Caffa nominabatur, portum principalem atque sedem administrativam pro omnibus coloniis Genuae in terris ad septentrionem Porti Euxini sitis fecerunt. Anno 1475 Caffa occupata est a copiis Imperii Ottomanici et facta est unus e principalibus portis Turcorum ad Pontum Euxinum, ubi mercatus servorum magnus locabatur. Anno 1771 Caffa capta est a copiis Russicis, et anno 1774, cum tota Crimaea, pars Russiae facta est. Anno 1804 urbs nomen suum antiquum Theodosiae denuo accepit.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodosiam urbem spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 45°2′56″N 35°22′45″E • GeoNames • Thesaurus Getty  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!