Bielogroda

urbs in Russia
Wikidata-logo.svg Bielogroda
Res apud Vicidata repertae:
Bielogroda: insigne
Civitas: Russia
Locus: 50°36′0″N 36°36′0″E
Numerus incolarum: 391 135
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Konstantin Polezjajev
Procuratio superior: Regio Bielogrodensis, Belgorodsky District, Belgorod uyezd

Geographia

Superficies: 153.1 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Wakefield, Charcovia, Herna, Opole, Vyshhorod, Pryluky, Pratalia, Naissus, Orela, Sebastopolis, Changchun, Eupatoria, Sumae, Wakefield

Tabula aut despectus

Bielogroda: situs

Bielogroda[1] vel Leucopolis[2] (Russice Белгород), urbs est in Russia, ad Tanaim Minorem sita, metropolis regionis Bielogrodensis (Bielgorodensis). Circa 391 milia incolarum (anno 2017) habet.

In parte Bielogrodae media

Urbs est valens sedes scientiae, culturae, industriae, mercaturae et transportationis. Stationem ferriviariam et aeroportum habet.

Historia urbisRecensere

Bielogroda anno 1596 ut castrum condita est.

Annis 17271779 urbs erat metropolis gubernii in Imperio Russico.

Tempore Belli Magni Patrii pugnae gravissimae prope Bielogrodam acciderunt. Urbs bis, a 24 Octobris anni 1941 ad 9 Februarii anni 1943 et a 18 Martii ad 5 Augusti anni 1943, a copiis Germanicis occupabatur. In honorem liberationis Bielogrodae atque Orelae a copiis Sovieticis Moscuae salutatio e 124 gunnis producta est, quae tempore belli illius fuit prima talis salutatio, liberationem urbium Sovieticarum signans. Propterea, Bielogroda cognominata est "urbs salutationis primae", anno 2007 autem facta est una e primis urbibus Russiae, titulo "Urbis gloriae militaris" ornatis.

Anno 1954 urbs facta est metropolis regionis.

NotaeRecensere

  1. Henrici Scherer Tabellae geographicae (Monachii, 1703), p. 178
  2. Ioannis Tomka Szaszky Introductio in orbis antiqui et hodierni geographiam, Posonii et Cassoviae 1782, p.426; vel Alba, v. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 440. Vulgo Bielgorod (Atlas Russicus, Petropoli, 1745, p. 4).

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bielogrodam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 50°36′0″N 36°36′0″E • GeoNames • Facebook Places  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica