Semus

fluvius Russiae et Ucrainae

Semus[1] vel Sem[2] (Russice et Ucrainice Сейм, Seim) est flumen in Russia et Ucraina. In regione Bielogrodensi incipit, per regionem Kurschensem fluit, ubi Kurscha et Rylscia urbes ad Semum stant. Fluxus Semi inferior per regiones Sumensem et Czernihoviensem it, ubi Putivlum et Baturinum ad Semum sita sunt. Circiter 472 chiliometra patet et in Desnam influit, cuius accola longissimus est.

Semus
Pons trans Semum Rylsciae
Longitudo696 chm
Altitudo fontis178 m
Decursus aquae99,6 (105 chm ab ostio) /s
Area systematis27 500 chm²
FonsConfluvium Semitsa Puzatskaia
et Semitsa Kotlubanskaia fluminum
OstiumDesna
RegioRussia, Ucraina
Vide etiam paginam discretivam: Sem (discretiva).
  1. Georgii Pray Taurica iuri Russico ... asserta. Poemation. Pestini 1787.
  2. Abraham Göllnitz Compendium geographicum, Amstelodami 1649, p. 193 (Textus apud Google Books). De nomine Slavico antiquo Sem' (i.e. septem).

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 51°9′50″N 37°13′58″E, 51°27′34″N 32°33′50″E • OpenStreetMap • GeoNames
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Semum flumen spectant.