Polotia
Polotia[1][2] (Albaruthenice Полацк, tr. Polack; Russice Полоцк, tr. Polock) est urbs in Ruthenia Alba, in regione Vitebscensi, prope influxum Polotae fluvii in Duinam sita. Circa 85 milia incolarum habet.
Locus: 55°29′0″N 28°48′0″E
Numerus incolarum: 79 579
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Полацк
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Polack District
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Polotiae sunt aliquot officinae et statio ferriviarum. Urbs quidam monumenta historiae et architecturae habet.
Historia urbis
recenserePolotia, urbs antiquissima Rutheniae Albae, anno 862 primo in chronicis commemorata est. A medio saeculi decimi erat metropolis ducatus Ruthenici. Circa annum 1265 facta est pars Magni Ducatus Lituaniae. Annis 1563—1579 et 1654—1667 erat in regno Russico.
Anno 1772 Polotia inclusa est in Imperio Russico, ubi ad annum 1777 in gubernio Pscoviensi, ad annum 1796 in gubernio Polotiensi (ut eius metropolis), ad annum 1802 in gubernio Albaruthenico, et dein in gubernio Vitebscensi erat.
Collegium Iesuitarum in Polotia anno 1580 conditum est[3]. Anno 1812 Academiae nomen ceperat, quae usque ad annum 1820 existebat.
Anno 1812, tempore Belli Patrii, duae pugnae inter copiis Francicis et Russicis prope Polotiam acciderunt.
Anno 1924 urbs facta est pars Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Albaruthenicae.
Tempore Belli Magni Patrii, die 16 Iulii anni 1941 Polotia a copiis Germanicis occupata fuit, et die 4 Iulii anni 1944 liberata est a copiis Sovieticis.
Ab anno 1991 Polotia est in Ruthenia Alba sui iuris.
Notae
recensere- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ Antonii Possevini missio Moscovitica ex Annuis litteris Societatis Jesu, p. 105
- ↑ Iesuitarum collegium in Polotia, — Jac. Aug. Thuani Historiarum sui temporis opera, vol. 2, in indice; Collegium Polocense, — Annuae litterae Societatis Iesu anni 1588.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Polotiam spectant. |