Duina Occidentalis[1], saepe et Duna[2], est flumen in parte septentrionali Europae Orientalis.

Duina Occidentalis
Duina in Riga
Longitudo 1020 chm
Altitudo fontis 221,2 m
Decursus aquae 678 (in ostio) /s
Area systematis 87 900 chm²
Fons Koriakino lacus
in regione Tueriensi
Ostium Sinus Rigensis
maris Baltici
Regio Russia,
Ruthenia Alba,
Lettonia
Vide etiam paginam discretivam: Duina.

In elevatione Valdaica in regione Tueriensi incipiens, per regiones Smolenscensem et Pscoviensem Russiae, regionem Vitebscensem Rutheniae Albae et per Lettoniam, cuius flumen est maximum, fluit; 1020 chm patet et in sinum Rigensem maris Baltici effluit.

Lettoniae autem regiones historicae Duinae fluxu divisae sunt: nam a ripa dextra Lettigallia et Livonia (Vidzeme) patent, a ripa laeva Selonia, Semigallia et Curlandia.

Duina Occidentalis in tabula geographica depicta.

Hydrographia

recensere

Accolae Duinae Occidentalis maiores sunt Velesa et Toropa in Russia, Usviata, Caspla, Ula, Polota, Disna et Drissa in Ruthenia Alba, Dubna in Lituania.

Aevo Medio Duina Occidentalis per Casplam tractu navium cum Danapri coniuncta erat, saeculo XIX per Ulam systemate aquario Beresinensi.

Urbes ad Duinam Occidentalem sitae sunt:

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Западная Двина. Hoc significant nomen Russicum et Albaruthenicum: Russice Западная Двина, tr. Zapadnaja Dvina; Albaruthenice Заходняя Дзвіна, tr. Zachodnjaja Dzvina
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. I, p. 674. Nomina antiqua etiam: Rhubon (Nomina physico-geographica principalia URSS...; vel Rubo, — Orbis Latinus) et Turuntus (ambo in Orbe Latino s.v.). Denique Daugava (Nomina physico-geographica principalia URSS...) est nomen Lettonicum hodiernum.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Duinam Occidentalem spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 56°51′20″N 32°32′30″E, 57°3′43″N 24°1′33″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия