Ula (Ruthenia Alba)
urbs Rutheniae Albae
Vide etiam paginam discretivam: Ula (discretiva).
Ula[1] (Albaruthenice Ула) est urbs[2] in regione Vitebscensi Rutheniae Albae, ad Duinam Occidentalem in ostio Ulae fluvii sita, incolas 884 anno 2019 habens.
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Ruthenia Alba
Locus: 55°13′30″N 29°14′25″E
Numerus incolarum: 884
Locus: 55°13′30″N 29°14′25″E
Numerus incolarum: 884
Gestio
Procuratio superior: Uĺski Sieĺsaviet
Historia
recensereA saeculo XI ut oppidum ducatus Polotiensis Ula nota est. Castellum Ulae bello Livonico ardente iussu Ioannis Severi constructum erat, postea a Polonis incensum et a Stephano Báthory restitutum est; saeculo XVII iterum incensum est; reliquiae eius in ostio Ulae fluvii manent. Polonia divisa anno 1793 Ula Russica facta est; oppidulum Iudaeorum erat; anno 1897 Ula 1897 incolas 2485 habuit, quorum 1539 Iudaei erant.
Notae
recensere- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. III, p. 538.
- ↑ De iure nunc oppidulum agrarium, Albaruthenice аграгарадок.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ulam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 55°13′30″N 29°14′25″E • GeoNames |