Lingua Lettonica est una ex tribus linguis, quae ad Balticum ramulum linguarum Indoeuropaearum pertinent. Artissima quidem affinitate linguistica Lithuanicae coniungitur, verum linguae litterariae non iam mutuo intelleguntur, quamquam dialecti finitimae inter se satis sunt intelligibiles.

Tabula geographica, quae demonsrat, ubi homines cotidie Lettonice loquantur. Quo caeruleosior color, eo plus Lettonica adhibetur.

Lingua Lettonica est lingua publica Lettoniae.

Grammatica

recensere

Generalia

recensere

In Lettonica, paucis modo verbis exceptis, prima syllaba acuitur. Articuli desunt. Ordo verborum principalis est subiectumverbumobiectum, sed ordo etiam mutari potest.

Verba habent duo genera: activum et passivum, duos numeros (sc. singularis et pluralis) sex tempora, quinque modos.

Et nomina et adiectiva Lettonica secundum genus, numerum, casum flectuntur. Duo sunt genera:

  • masculinum
  • femininum

duo numeri:

  • singularis
  • pluralis

septemque casus:

Excepto ablativo, qui in Lettonica deest, casūs sunt iidem atque in lingua Protoindoeuropaea.

Exemplum declinationis

recensere

Ecce exemplum declinationis verbi vīrs (sc. vir - nota verbi Lettonici et Latini similitudinem!):

Casus Singularis Pluralis
Nominativus vīrs vīri
Accusativus vīru vīrus
Genetivus vīra vīru
Dativus vīram vīriem
Instrumentalis vīru vīriem
Locativus vīrā vīros
Vocativus vīr vīri

Exemplar textūs: Pater noster

recensere

Lettonice

recensere

Mūsu Tēvs, debesīs,

Svētīts lai top Tavs vārds.

Lai nāk Tava Valstība.

Tavs prāts lai notiek

kā debesīs, tā arī virs zemes.

Mūsu dienišķo maizi dod mums šodien.

Un piedod mums mūsu parādus,

kā arī mēs piedodam saviem parādniekiem.

Un neieved mūs kārdināšanā,

bet atpestī mūs no ļauna.

Āmen.

Pater noster, qui es in caelis,

sanctificetur nomen tuum.

Adveniat regnum tuum.

Fiat voluntas tua,

sicut in caelo, et in terra.

Panem nostrum cotidianum da nobis hodie,

et dimitte nobis debita nostra,

sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Et ne nos induxeris in tentationem,

sed libera nos a malo.

Amen.

Nexus externus

recensere


 
Stipula

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!