Ioannes Trescotius

(Redirectum de Ioannes Truscott)
Wikidata-logo.svg Ioannes Trescotius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1 Decembris 1721;
Obitus: 18 Maii 1786;

Officium

Munus: geographus

Ioannes (Thomae filius) Trescotius, interdum Truscotius (Anglice John Trescott, Truscott, Russice Иван Фомич Трускотт vel Трескотт), 1 Decembris 1721 Petropoli natus et 18 Maii 1786 ibidem mortuus, fuit cartographus et geographus Russicus Anglicae originis.

Vita et operaRecensere

In familia mercatoris Anglici Petropoli natus, ab Iosepho Nicolao Delisle[fr] invitatus, ab anno 1739 studiosus et ab anno 1742 adiunctus departamenti geographici Academiae scientiarum Petropolitanae fuit. Cum Michaele Lomonosov ibi laborabat. Ab anno 1765 (cum Lomonosov mortuus esset) usque ad annum 1786 Truscott et Iacobus Fridericus Schmidius huius departamenti rectores fuerunt. Tabulas multas delineavit et edidit, quorum tabula circumpolaris notior est.

Tabulae TrescotiiRecensere

BibliographiaRecensere

  • Anthony Glenn Cross: By the banks of the Neva: chapters from the lives and careers of the British in eighteenth-century Russia, Cambridge University Press, 1997
  • Karl-Georg Steffens: The history of approximation theory from Euler to Bernstein Springer, 2006

Nexus externiRecensere