Vide etiam paginam discretivam: Vulpes (discretiva).

Vulpes,[1] sive volpes,[2] sive galliger[3] nomen commune plurium Canidarum rostro cuneato caudaque villosa, quibus in fabulis singularis astutia ascribitur.

Vulpes vulpes) super nivem iacet.

Classis : Mammalia 
Ordo : Carnivora 
Familia : Canidae 
   
Subdivisiones: Genera
Vide commentarium.
Vulpes vulpes in nive

Vulpes Romanis antiquis notior erat Vulpes vulpes. Europaei post aetatem explorationis alia genera noverunt, quibus vocibus vulgaribus vulpem significantibus appellaverunt.[4] Latine igitur vulpes sensu lato sunt fortasse animalia sequentia:

Vulpes in fabula

recensere

Vulpes in fabula fideque Iaponicis legatus deitatum Fushimi Inari-taisha est.

Phaedrus: Vulpes et ciconia

recensere
Nulli nocendum: si quis vero laeserit, 
multandum simili iure fabella admonet. 
Ad cenam vulpes dicitur ciconiam
prior invitasse, et liquidam in patulo marmore
posuisse sorbitionem, quam nullo modo
gustare esuriens potuerit ciconia.
Quae, vulpem cum revocasset, intrito cibo
plenam lagonam posuit; huic rostrum inserens
satiatur ipsa et torquet convivam fame.
Quae cum lagonae collum frustra lamberet,
peregrinam sic locutam volucrem accepimus:
‚Sua quisque exempla debet aequo animo pati‘.

In ter fabulas vulpes Vulpes et uva Aesopea celeber est. Fabulae vulpinae et Medio aevo florebant: Liber vulpis Armenicus et carmina Latina Ecbasis captivi, Ysengrimus, Reinecke Fuchs Theodiscus (Reinike vulpecula, a Hartmanno Schoppero Latine interpretatus).

Pinacotheca

recensere
  1. Publius Vergilius Maro, Eclogae 3.91.
  2. Quintus Horatius Flaccus, Carmina 3.27.
  3. Edwin Habel: Mittellateinisches Glossar, Paderbronnae 1989, p.163
  4. Italiane volpe, Francogallice renard, Anglice fox.
  5. A. D. Brisson, Regnum animale in classes IX distributum (Parisiis: 1756), p. 241.

Bibliographia

recensere
  • Kang, Xiaofei. 2006. The cult of the fox: Power, gender, and popular religion in Late Imperial and Modern China. Novi Eboraci. ISBN 0-231-50822-0.
  • Lindblad-Toh, Kerstin, Claire M. Wade, Tarjei S. Mikkelsen, et al. 2005. "Genome sequence, comparative analysis and haplotype structure of the domestic dog." Nature 438 (7069): 803–819. doi:10.1038/nature04338.
  • Lloyd, H. G. 1981. The red fox. Ed.secunda. Londinii: Batsford. ISBN 978-0-7134-11904.
  • Macdonald, David W., et Claudio Sillero-Zubiri, eds. 2004. The biology and conservation of wild canids. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0198515562.
  • Mailahn, Klaus. 2006. Der Fuchs in Glaube und Mythos. Münster. ISBN 3-8258-9483-5.