Ecbasis captivi vel pleniter Ecbasis cuiusdam captivi per tropologiam est poema Latinum 1129 hexametris leoninis (quibus hemistichiorum terminationes similiter sonant), saeculo XI compositum. Ecbasis vocabulum Graecum est, qui egressus, exitus, fuga significat. A Iacobo Grimm poema inventum est anno 1834 in Bibliotheca Regia Belgica. Auctor anonymus monachus Tulli Leucorum erat. Cento Horatianus est, cum aliquot versus e Vergilio, Lucano, Iuvenco et Prudentio sumpti essent. Fabula poematis de vitulo quodam, quem vulpes a lupo servavit, narrat; altera fabula in eam inserta est, apologo Aesopi de leone aegro similis.

Ysengrimus Nivardi Gandavensis est poema Latinum mediaevale de bestiis alterum.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere