Bibliotheca Regia Belgica
Bibliotheca Regia Belgica (Batave Koninklijke Bibliotheek van België aut Francogallice Bibliothèque royale de Belgique, cuius sigla KBR) est bibliotheca nationalis regni Belgici.
Sedem habet Bruxellis in Monte Artium. Vulgo et Albertina appellatur, quod nomen in recordationem regis Alberti I sibi indidit.
Bibliotheca Regia omnia opera sive in Belgica edita sive a scriptoribus Belgis conscripta colligit. Hodie plus quam sexagies centena milia librorum custodit in armariis 150 chiliometrorum longitudinis, septendecim tabulata habentibus.
Historia
recensereOriginem trahit a bibliotheca privata ducum Burgundiae, quae cum mortuus est Philippus Bonus, anno 1467, 900 libros iam servabat. Hac de causa nomen inditum bibliothecae erat: Bibliotheca Burgundica.
Anno 1559 Philippus II rex Hispaniae ei, quam in Palatio Montis Frigidi collocavit, titulum Bibliothecae Regiae Burgundicae dedit, sed usualiter semper Bibliotheca Burgundica nuncupabatur.
Postquam anno 1731 Palatium incendio deletum est, pleraque manuscripta Bibliothecae Burgundicae feliciter ab exitio vindicata sunt.
Dum exercitus Gallicus anno 1746 Bruxellas occupavit, dimidia pars codicum manuscriptorum rapta sunt atque Lutetiam missa, sed nonnulla tamen anno 1770 reddita sunt.
Anno 1754 domicilium denuo mutavit et sedem in Domo Isabellae collocavit, quae pristina sedes collegii arcuballistarum in hodierna via Baronis Hortae fuerat.
Anno 1772 eam publicam fecit populoque aperuit Serenissimus Princeps Carolus Alexander, Austriaci Belgii gubernator.
Anno 1794 cum terras Belgii Austriaci Res Publica Francogallica bello subegit, magna pars codicum pretiosissimorum bibliothecae exacta Lutetiamque deducta est, altera pars tamen Bruxellis remansit. Cum index exceptionum non conscriberent Galli post Concilium Vindobonense (anno 1815) non omnes redditi sunt.
Cum anno 1797, foedere Campoformiano rato, provinciae Belgicae Imperii Austriaci, partes factae sunt Reipublicae Francogallicae, bibliotheca Burgundica valde minuta tributa est Scholae Centrali Praefecturae Thyliae (Francogallice École centrale du département de la Dyle), cui iam oblata est tota bibliotheca priscae Universitatis Lovaniensis suppressae, quippe quae Schola Centralis etiam esset continuatrix officialis et legalis veteris Universitatis Lovaniensis. Nova sedes bibliothecae factum est palatium Caroli Alexandri ducis Lotharringiae.
Anno 1802 tota bibliotheca Scholae Centralis dono data est urbi Bruxellarum, ex quo tempore Bibliotheca Centralis Urbis Bruxellarum (Bibliothèque centrale de la ville de Bruxelles) nuncuparentur.
Regno Nederlandiarum Unito anno 1815 condito, bibliotheca bipartita est. Partem manuscriptorum (nomine Bibliotheca Burgundica) regnum possedit, partem librorum impressorum in possessione sua retinebat urbs. Anno demum 1842 manuscripta novo regno Belgico tradita sunt.
Die 19 Iunii 1837 regimen Belgicum novam Bibliothecam Regiam Belgicam, e Bibliotheca Burgundica corporibusque privatis compositam, condidit. Intra saeculum XIX compluribus collectaneis privatis aucta est, inter quae 70 000 libri bibliophili Gandavenis Caroli Van Hulthem ac bibliotheca musici Francisci-Josephi Fétis.
Item saeculo XXmo bibliothecam gentis Arenbergiae et collectanea Iulii Vandenpeereboom acquisivit.
Summi curatores
recensere- 1837-1850 : Baro Fridericus a Reiffenberg
- 1850-1887 : Ludovicus Josephus Alvin
- 1887-1904 : Eduardus Fétis
- 1904-1909 : Henricis Hymans
- 1909-1912 : Josephus Van Den Gheyn, S.I.
- 1913-1914 : Dom Ursmerus Berlière O.S.B.
- 1919-1929 : Ludovicus Paris
- 1929-1943 : Victor Tourneur
- 1944-1953 : Fridericus Lyna
- 1953-1955 : Marcellus Hoc
- 1956-1973 : Hermannus Liebaers
- 1973-1990 : Martinus Wittek
- 1990-1991 : Dionysia De Weerdt
- 1992 : Iosiana Roelants-Abraham
- 1992-2002 : Petrus Cockshaw
- 2002-2005 : Raphaël De Smedt
- 2005-2017 : Patricius Lefèvre
- 2017- : Sara Lammens
Bibliographia
recensere- Annuaire de la Bibliothèque Royale de Belgique, Bruxelli 1840–1851
- Exposé de la situation de la Bibliothèque Royale, Bruxelli 1882–1886
- Trésors de la Bibliothèque Royale de Belgique, Bruxelli 1958
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Bibliothecam Regiam Belgicam spectant. |