Iuvencus
poeta
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 4. saeculum;
Obitus: 4. saeculum;
Patria: Roma antiqua
Obitus: 4. saeculum;
Patria: Roma antiqua
Officium
Munus: poëta, scriptor
Consociatio
Religio: Ecclesia Catholica Romana
Gaius Vettius Aquilinus Iuvencus, qui circa a. 330 floruit, poeta Latinus Christianus fuit. "Nobilissimi generis Hispanus presbyter" fuit, ut Hieronymus scripsit[1], fortasse Illiberitanus. Composuit Evangeliorum paraphrasin versibus heroicis in quattuor libris (c. 3200 versibus). Evangelium secundum Matthaeum paene ad verbum enarravit, quaedam ex Evangeliorum Lucae et Ioannis adiciens. Poema Iuvenci ab Hieronymo memoratum alterum, de ordine sacramentorum, perditum est. Adscribuntur Iuvenco etiam paraphrasis libri Geneseos et alia carmina Christiana, quae in Patrologia invenire possis.
Opera Recensere
- Historia evangelica a Jakobo de Breda[2] edita anno 1497
- Historia evangelica in Bibliotheca Augustana
- Opera Iuvenci in Patrologia Latina
Notae Recensere
- ↑ De viris illustribus, caput 84.
- ↑ Videas de illo in Deutsche Biographie.
De Iuvenco Recensere
- Roger P. H. Green, Latin epics of the New Testament, Oxoniae 2006. (Anglice)
- Manfred Flieger, Interpretationen zum Bibeldichter Iuvencus: Gethsemane, Festnahme Jesu und Kaiphasprozeß (4, 478–565), Stuttgardiae 1993, ISBN 3-519-07489-3. (Germanice)
- Herman Hendrik Kievits, Ad Iuvenci Evangeliorum librum primum commentarius exegeticus, Groningae 1940.