Ysengrimus[1] est poema Latinum 3287 distichis elegiacis[2], in septem libros divisum, saeculo XII compositum, fortasse a Nivardo Gandavensi. Post annum 1149 compositum est, nam auctor eventus Expeditionis sacrae secundae scit. Saeculo XIII pars poematis recomposita est, quae versio Ysengrimus abbreviatus nominari solet (interdum et vice versa Ysengrimus Nivardi versio amplificata Ysengrimi abbreviati, initio saeculi XII compositi, putatur). Ysengrimus nomen radicem Germanicum ferrum significantem sine dubio habet (Batavice ijsen); elementum secundum incertum est (helm, saccum? grine, subrisio?).

FabulaRecensere

Ysengrimus lupus, monachus centum et sexaginta annos natus, a Renardo vulpe nepote suo semper decipitur, sola prima fabula poematis excepta.

  • Ysengrimus et Renardus sebum (quod poeta baconem vocat) raptum dividunt; Ysengrimus sebum comedit (I 1–528).
  • Renardus et Ysengrimus piscatum eunt et Renardus lupo suadet, ut caudam suam in lacum pro linea cum hamo demergat; glacie in lacu constricta lupus caudam detrahere nequit et ab agricolis, pro gallinas rapiendo iratis, vapulat, donec effugit cauda abrupta (I 529 – II 158).
  • Ysengrimus campum inter quattuor oves dividit (II 159–688).
  • Leo aeger omnia animalia convocat et Renardus in schola medica Salernitana edoctus dicit, ut remedium optimum sit pellis lupina exsecta (eadem fabula Aesopica in Ecbasi captivi narratur). Pellem Ysengrimus miser perdit, leo autem curatus est (liber III).

In libro quarto et in parte maiore libri quinti Grimmus sus poema a Brunone urso compositum declamat.

  • Ysengrimus peregrinatum multis cum animalibus it, comedere ea volens; sed animalia et praecipue Iosephus agnus, fingens se lupicida gloriosus esse, lupum terrent et fugant (IV 1–810).
  • Renardus gallum dolo capit, sed ipse ab illo deceptus est (IV 811 – V 316).
  • Renardus Ysengrimo persuadet, ut in monasterium eat, ubi esca secura abundat; ipse Ysengrimo absente in domo eius familiae eius iniurias facit. Ysengrimus qui vitae monasticae se adaptare nequit et noctu ululat, a monachis in apothecam subterraneam conclusus est; sed et ibi lupus vinum bibit et ebrius tumultus magnos facit, pro quibus a monachis severe punitus est (V 317–1128).
  • Corvigarus equus Ysengrimo tonsuram eius capillis iterum obductam reficere proponit, et cum Ysengrimus credens appropinquat, ungula eum in frontem ferit, tamquam sigillum imprimens (V 1129–1322).
  • Iosephus agnus desiderium simulat, ut a lupo comesus sit, et rogat Ysengrimum prope perticam magnam ore aperto consedisse, ut ipso in os eius desiliat; Ysengrimo sedente salit et caput eius pellit, ut pertica offensatur (VI 1–132).
  • Ysengrimus, Renardus et leo venatum eunt et vitulum rapiunt; leo iubet Ysengrimum rapta dividere; in tres partes aequales, sibi, leoni et vulpi, ille dividit et leo iterum pellem eius exsecat; Renardus autem in tres partes dividit, quorum una leoni sit, altera mulieri leonis, tertia liberis, sibi solum pedem reliquit, Ysengrimo autem nihil (VI 133–348).
  • Ysengrimo pelle egenti Renardus dicit, ut pater Carcophantis asini pater patri Ysengrimi pellem debebat; Ysengrimus ad Carcophantem debitum petiturus venit, asinus autem rogat eius prope sacra quaedam iurare, ut verum dicat; sacra ista pedica est roborea, qua captus Ysengrimus abire non potest, nisi pede sua abmorsa (VI 349–550).
  • Ysengrimus Salaurae scrophae obviam venit et osculum pacis ei proponit; Salaura respondet, ut prius missam serviant, et rogat Ysengrimum prope aurem se mordere, ut sues choro cantaturae colligantur; sues sexaginta et sex aggressae lupum diripiunt et comedunt. Renardus patruum falso deplorat, Salaura ei oratione longa de statu mundi miserrimo et de fine eius appropinquante respondet (liber VII).

NotaeRecensere

  1. In editione prima falso Renardus vulpes.
  2. Scilicet 6584 versibus.

BibliographiaRecensere

  • Fritz Peter Knapp: Das lateinische Tierepos. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae 1979.
  • Ludwig Gompf: Ysengrimus und die Gereonsäule. In: Festschrift für Pauk Klopsch. Kümmerle, Göppingen 1988.
  • Francisco Rodríguez Adrados: Historia de la fábula greco-latina II : La fabula en epoca imperial romana y medieval. Matriti 1985, pp. 526–541.
  • Teja Erb: Pauper et dives im Ysengrimus. In: Philologus 115, 1971, pp. 93–100.

Nexus externiRecensere