Furosemidum est forte diureticum et propterea medicamentum, quod cogitari potest ad therapiam oedematum, insufficientiae cordis, cirrhosis iecoris sicut morborum renalium[1]. Praeterea Furosemidum pressionem sanguinis deprimere fortiter potest et propterea item medicamentum antihypertensivum est.

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Furosemidum
Furosemidum
Furosemidum
Natura chemica
Formula chemica C12H11ClN2O5S
Massa molaris 330.745 g/mol
PubChem 3440
DrugBank DB00695
Natura pharmacologica
Codex ATC C03CA01 (WHO)
Tempus semivitae biologicum 100 min
Metabolismus iecore (hepaticus)
Excretio renibus (66%), faecibus (33%)
Ad usum therapeuticum
Applicatio per os, i.v., i.m.
MedlinePlus a682858 (Anglice)

Furosemidum in ordinis mundi sanitarii indicem exemplarem medicamentorum essentialium receptum est.

Historia

recensere

Anno 1959 pauca de diuretica cum substantiis Acetazolamidi et Chlorothiazidi (ab anno 1957) et Hydrochlorothiazidi (1959) cognita sunt[2]. Chemicus P. Hajdú[3] et medicus Romanus Muschaweck[4] anno 1959 aliud thiazidum etiam efficacius construere voluerunt. Haijdú structuram aromatica (cum anulo chemico) benzothiazidi convertit. Computationes Romanus Muschaweck, nomine "birotarius ruber" ("roter Radler", a birota rubra sua, quia ei autoraeda non erat), cum regula calculatoria sua fecit. Necopinato natura chemica substantiae Hoe 058, id est furosemidi, non ut thiazidorum sed diuretici ansarum fuit.

Natura Furosemidi

recensere

Natura chemica

recensere

Furosemid est diureticum ansarum, sulphamidicum. Structura chemica sua est acidum 4-chloro-2-[(furan-2-ylmethyl)amino]- 5-sulfamoylbenzoicum, quod est acidum carboxylicum aromaticum (anulus chemicus cum sex atomis carboniorum) cum furano[5] (anulus cum quattuor atomis carboniorum et uno oxygeniorum), chloro et sulphure.

Furosemido propter acidum (carboxylicum, COOH/-COO-) eius solubilitas permeabilitasque malae sunt. Solubilitas Furosemidi cum pH parva etiam peior erit, cum pH neutrale invicem satis.

Formula chemica est C12H11ClN2O5S, massa molaris 330.745 g/mol.

Natura pharmacologica

recensere

Codex ATC est C03CA01 (WHO).

Eius solubilitas et permeabilitas mala efficit, ut Furosemidi accessibilitas biologica item parva sit, sic enim 43 – 69%. Tempus semivitae biologicum  .[6] circa 1,5 h (0.5 – 2.7) est. Excretio est per urinas (66%) et biles (33%).

Effectus Furosemidi

recensere

Effectus non grati

recensere

Qui Furosemido utitur animum advertat ad effectus secundarios et interactiones necesse est.

Effectus secundarii

recensere

Exempla (!) sunt:

Interactiones

recensere

Furosemidum interagere possit exempli gratia (!) cum analgeticis, antihypertensivis, lithio.

Usus Furosemidi

recensere

Usus medicus

recensere

Dosis diurna definita (DDD) est 40 mg per die et p.o. et i.v.[7]

Nexus interni