Potentia Hydrogenii

(Redirectum de PH)

Potentia Hydrogenii (abbreviatio pH)[1] est numerus qui statum aquae indicat, utrum basicum aut acidum sit.

Definitio

recensere
 
Potentia Hydrogenii (Anglice)

Potentia Hydrogenii est logarithmus basi decem concentrationis[2] protonium in aqua multiplicatus cum -1. Quia protona in solutione aquea ad moleculam aquae adducta, non libera, sunt, concentratio qua uti oportet est iontium hydroniorum, qua

 

Similiter potentia hydroxidi pOH calculari potest:

 

Quia in aqua constans aequilibrii aquae efficit ut productum concentrationum horum iontium 10-14 aequet, conexus inter pH et pOH demonstratur esse

 

qua calculari aequivalenter postest:   vel  .

Acidus aut alcalinus

recensere
  • Liquor est acidus cum eius pH est infra septem.
  • Liquor est basicus cum eius pH est supra septem.
  • Liquor est neutralis cum pH aequat septem.
  1. Small-scale Freshwater Toxicity Investigations: Hazard assessment schemes, By Christian Blaise, Jean-François.
  2. Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. [1] Libri Googles (Latine)