Adversa drogae reactio
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
---|
Adversa drogae reactio ADR | |
---|---|
Cognitores | |
Disciplina medica | omnes disciplinae |
ICD-9 | 995.2 |
ICD-10 | T88.7 |
Rationes clinicae | |
In huius viris dorso exanthema videri potest. Hoc exanthema maculopapulosum nominatur. | |
Pathologia | Reactio immunitatis |
Symptomata | Cuti: - exanthema - puritus |
Therapia | pharmacologica |
Adversa drogae reactio[1] est medicamenti effectus adversus semper non gratus vel immo noxius. Eis et respectum et observationes tribuere oportet, ut corporis vel damnum vel necessitatem medicam provideretur.[2]. Secundum aggravescendi probabilitatem gradus quinque definiti sunt, secundum causam gradus duo.
Maiore ex parte reactiones adversae sunt reactiones systematis immunitatis supra modum excedentes. Periculosae autem possunt esse reactiones hypersensitivitatis.
Tractatio medicamentum contra histamini effectus requirit.
Interdum secundarii drogarum effectus observantur. Ii non solum ad effectus adversos sed etiam ad benignos valent.
Pathophysiologia et conspectus clinicusRecensere
Intervallum a consumptione ad adversam drogae reactionem a paucis minutis ad quadraginta octo horas aut plus variat, quod typo reactionis immunitatis pendet. Reactionum immunitatis loci, qui non raro relationem cum droga ostendant, genera effectuum iubent. Distributiones etiam symptomatum alienorum index fontis esse possunt. Tamen vero reactiones generaliter observari queant, ut febris, nausea, etiam vomitus, reactiones cutaneae (pruritus, rubrescentia, tumescentia), pulmonales (asthma), vel cardiovasculares (hypertensio, hypotensio, arrhythmia cardialis). Sic prurigo cum rubeosi cutis (erythema → imago) reactionem medicamento effectam indicare potest.
DivisionesRecensere
Secundum crebritatemRecensere
Crebritates reactionem in quinque gradus distribuuntur:
- Saepissime — incidentia >1/10 (10 %)
- Saepe — incidentia 1/10-1/100 (1 % — 10 %)
- Infrequens — incidentia 1/100-1/1000 (0.1 % — 1 %)
- Raro — incidentia 1/1000-1/10000 (0.01 % — 0.1 %)
- Rarissime — incidentia <1/10000 (<0.01 %)
Secundum causasRecensere
De causa reactionis duo typi[3] descripti sunt:
- Typus A - reactio a dosi drogae pendens
- Typus B - reactio idiosyncratica - sine dependentia a dosi prodiens
NotaeRecensere
- ↑ Haec verba non fixa sunt, alia item ad usum apta esse possunt, exempli gratia: effectus adversus medicamenti, effectus drogarum non grati.
- ↑ Coleman J. J., Pontefract S. K. (Oct 2016). "Adverse drug reactions". Clinical medicine 16 (5): 481-5
- ↑ Rawlins MD, Thompson JW (1977). Pathogenesis of adverse drug reactions. In: Davies DM, ed. Textbook of adverse drug reactions. Oxoniae: Oxford University Press