Aes grave est genus rei nummariae aeneae a Romanis et gentibus Italicis mediam Italiam incolentibus inter annos circiter 290/280 et 217/215 a.C.n. usurpatum. Insigne erat magno pondere nummorum : nam asses ad librae pondus exigebantur et secundum civitates et tempora inter 240 et 340 gr. pendebant. Itaque in formam flabantur, non malleolo cudebantur. Aliquid tamen a re monetaria Graeca iam mutuati erant id est rotunditatem formae : nummi enim in aere gravi speciem disci praebebant, cum antea Romani et Etrusci gravibus massis metallicis rectis angulis usi essent (aes signatum).

Caput dei Iani in asse gravi.

Numismatistae veteres rem nummariam aeneam Romanorum, antequam similibus Graecorum nummis uterentur, in tria tempora vel potius genera diviserunt : aes rude, aes signatum et aes grave. Haec divisio, velut tralaticia, adhuc in usu est.

De nummis

recensere

Altera novitas in aere gravi fuit valor in unoquoque nummo per notam indicatus. Non enim asses tantum flabantur sed etiam divisiones assis usque ad unciam, nonnumquam ad semunciam. Nota assis consistebat in virga recta "I" ut unum, nota semissis in littera "S" sive recta sive iacens sive etiam inversa. In minoribus nummis tot globuli inveniuntur quot uncias valebant et pendebant : quinque in quincunce, quatuor in triente, tres in quadrante vel terruncio, duo in sextante, unus in uncia.

Promptuarium

recensere

De re nummaria illius temporis

recensere

Eodem tempore quo Italici aere gravi inter se media Italia utebantur, varios nummos argenteos aeneosque ad drachmam vel alias mensuras Graecas exactos percutiebant Romani, primum ROMANO ac deinde ROMA inscriptos. His nummis necnon nummis in Italia meridionali a civitatibus Graecis percussis utebantur in commercio cum nationibus exteris. Ita velut duae res nummariae fuerunt iuxta positae quae ad diversas regiones geographicas destinabantur. Hac divisione per plus quam sexaginta annos contenti Romani vixerunt : fortasse aes grave etiam diutius durasset nisi Hannibal et bellum Punicum secundum omnia in Italia turbassent.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus interni