Sextans (nummus)
Sextans est nummus aeneus Romanus antiquus tertio et secundo saeculo a.C.n. signatus. Sextam partem assis valebat, id est duas uncias. Valorem duarum unciarum indicabant duo globuli ex utraque parte nummi prominentes.
Prima parte tertii saeculi variae notae fuerunt, sed cum as gemino capite dei Iani signatus apparuit circa 230 a.C.n., notae sextantis semper fuerunt caput Mercurii cum petaso alato ex una parte et prora navis ex altera parte.
Tempore aeris gravis (circiter 280-215/212 a.C.n.) sextans nummus non malleolo et nota signabatur, sed in formam conflari solebat : gravior enim erat quam ut cudi posset. Sextam partem librae aeris pendebat (paulo plus quam 50gr.). A medio secundo bell Punico contra, postquam pondus assis sexiens imminutum est et triens minus quam 9 gr. pendere debebat, cudi coeptus est.
Aliae significationes verbi
recenserePrimus sensus vocabuli sextantis est sexta pars : ita heres ex sextante est heres cui sexta pars cuiusdam hereditatis testamento obvenit. Item apud Romanos fenus sextantarium erat usura 2% per annum, id est 1/6% per mensem.
Item sextans potest esse sexta pars cuiusdam mensurae, in primis sexta pars sextarii (= duo cyathi) in volumine liquoris et capacitate metienda. Ita poeta solacii boni vini cupidus :
- Sextantes, Calliste, duos infunde Falerni,...[1]
Erat etiam sexta pars iugeri in area metienda, quod efficiebat 4800 pedes quadratos vel 48 scripula[2].
Fontes
recensereAntiqui
recensere- Plinius Maior, libro XXXIII Historiae naturalis, capitulo 13.
- Varro, libro quinto de Lingua Latina, capitulo 36.
- Lucius Volusius Maecianus, de Assis distributione
Moderni
recensere- Gulielmus Budaeus, De asse et partibus eius, apud Iodocum Badium, 1514.
- Crawford, Michael H. (1985). Coinage and Money under the Roman Republic, Methuen & Co. ISBN 0-416-12300-7
- Lucas Paetus, De mensuris, et ponderibus Romanis, et Graecis : cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque. Eiusdem variarum lectionum liber unus. Venetiis, 1573.
- Zehnacker, Hubert (1973). Moneta : recherches sur l'organisation et l'art des émissions monétaires de la République romaine (289-31 av. J.-C.). - Rome : École française de Rome ; Paris : diffusion de Boccard, 1973.
- Vide etiam eiusdem auctoris commentarium ad editionem Plinianam libri XXXIII, Parisiis, Les Belles Lettres,1983.
Notae
recensereNexus interni
- Aes grave - As - Quadrans - Quartuncia - Quincunx - Semis - Semuncia - Triens (nummus) - Uncia