Semuncia est dimidia uncia, id est vicesima quarta (1/24) pars mensurae alicuius. Erat etiam nummus aeneus tertio saeculo a.C.n. a Romanis et aliis gentibus Italicis mediam Italiam incolentibus signatus.

De mensura

recensere

Semuncia duodecim scripula comprehendebat. Inter alia in usu erat ad :

  • massam vel pondus metiendum, ubi vicesimam quartam partem librae valebat, id est circiter 13gr.50.
  • aream metiendam, ubi vicesimam quartam partem iugeri valebat, id est circiter 1200 pedes quadratos.

De nummo

recensere

Nummus aeneus fuit tertio saeculo a.C.n., qui vicesimam quartam partem assis valebat. Quoad as libralis fuit, semuncia circiter 13 gr. pendebat, bello Punico secundo pondus vehementer imminutum est nec ultra tertium saeculum semuncia percussa est. Praecipuae notae fuenrunt primo glans ex una parte et caduceus ex altera. Mox cum as Iani geminum caput/Prora navis apparuit, tum eaedem notae semunciae atque sextanti fuerunt : id est caput Mercurii cum petaso alato ex una parte et prora navis ex altera. At in eo differebat sextans quod duos globulos valorem duarum unciarum indicantes ex utraque parte praebebat. At in semuncia nulli globuli erant.

Nexus interni