Aperire sectionem principem
Elementa pro metalloidibus habita
  13 14 15 16 17
2 B
Borium
C
Carbo
N
Nitrogenium
O
Oxygenium
F
Fluorum
3 Al
Aluminium
Si
Silicium
P
Phosphorus
S
Sulphur
Cl
Chlorum
4 Ga
Gallium
Ge
Germanium
As
Arsenicum
Se
Selenium
Br
Bromium
5 In
Indium
Sn
Stannum
Sb
Antimonium
Te
Tellurium
I
Iodium
6 Tl
Thallium
Pb
Plumbus
Bi
Bisemutum
Po
Polonium
At
Astatium
 

     Saepe agnita (93%): B, Si, Ge, As, Sb, Te     Inconstanter recognized (44%): Po, At      Minus saepe agnita (24%): Se      Raro agnita (9%): C, Al

  Linea divisionis arbitraria inter metalla et non-metalla: inter Be et B, Al et Si, Ge et As, Sb et Te, Po et At

Status agnitionis metalloidorum in parte p tabulae periodicae.[n 1] Linea scalaris est exemplum divisionis possibilis inter metalla et non-metalla.

Metalloides[1] est aliquod elementum chemicum quod proprietates habet inter illas metallorum et non-metallorum, vel mixturam harum proprietatum. Neque est metalloidis definitio regularis nec consensus de elementis pro metalloidibus habitis. Nihilominus chemici hoc vocabulo saepe uti solent.

Six metalloida saepe agnita sunt borium, silicium, germanium, arsenicum, antimonium, tellurium. Quinque elementa minus saepe sic appellata sunt carbo, aluminium, selenium, polonium, astatium. In tabula periodica normali haec undecim iacent in fascia diagonali regionis p, a borio in superiore sinistra ad astatium in inferiore dextra, secundum lineam divisionis inter metalla et non-metalla in nonnullis tabulis monstratam.

Metalloida typica speciem gerunt metallicam, sed fragiles sunt et mediocriter tantum electricitatem conducunt. Quod ad chemiam pertinet plerumque ut non-metalla se gerunt, sed metallis misceri possunt. Plurimae aliae proprietates physica et chemica sunt naturae mediae inter metalla et non-metalla. Metalloida plerumque sunt nimis fragilia ut usus in structura habeant. Illa et coniugationes adhibentur in ligationibus, agentibus biologicis, catalytis, retardatoriis flammium, vitris, optoelectronica, pyrotechnia, semiconductris, atque electronica.

NotaeRecensere

  1. Vide etiam: Vernon RE 2013, 'Which Elements Are Metalloids?', Journal of Chemical Education, vol. 90, no. 12, pp. 1703–1707, doi:10.1021/ed3008457
  1. Neologismus; confer Neograecum "το μεταλοειδές".