Halogenia
elementa septendecimi gregis systemae periodici
Halogenia sunt elementa chemica quae cum metallis sales nascuntur.
- Fluorum: format cum metallo fluorida, exempli gratia lithii fluoridum (LiF) , natrii fluoridum (NaF), kalii fluoridum (KF).
- Chlorum: format cum metallo chlorida, exempli gratia natrii chloridum (NaCl), quod salis maris maxima pars est.
- Bromium: format cum metallo bromida, exempli gratia natrii bromidum (NaBr)
- Iodum: format cum metallo iodida, exempli gratia kalii iodidum (KI).
- Astatium, radioactivum: format cum metallo astatida, exempli gratia kalii astatidum (KAt)
Halogenia cum hydrogenio acida faciunt (HF, HCl, HBr, HI, HAt), cum in aqua solvi possunt.
Ex chloro etiam acidum chloricum (HClO3) et acidum perchloricum (HClO4) nascuntur. Sales chlorates vel perchlorates nominantur, exempli gratia kalii chloras (KClO3) vel kalii perchloras (KClO4).
Compositum chemicum halogeniorum saepe exitium strati ozontis parit.
Nexus interni