Demonstratio ritus seppuku.

Etymologia et significatio

recensere

Seppuku (Iaponice 切腹), cuius etymologia ex iaponicis symbolis est "abdomen sectum vel abdomen secare", est mors voluntaria ritualis more samurai. Quoque "harakiri" dicitur sed haec vulgaris formae verbi causa, est cum actione ad abdomen secandum honoris vel virtutis causa. In historia, seppuku enim a Samurai facta est, sed saeculo XX homines cum Samuraeo spiritu, Bushido (Iaponice 武士道), sicut miles post bellum mundanum secundum facti sunt.

Eo tempore commune eis erat haec mors saeva, tam audacter putabatur honorem super omnibus rebus fuisse. Dedecus ab aliquo factum erat "katana" se interficiendi ratio. Cum amicus erat personae ad moriendum promptae, iste "Kaishakunin" appellabatur, opus ei totum caput suum secandi vel amputandi erat, ita amicitia usque ad mortem videbatur.

Fontes Latini

recensere
In seditiosos etiam, qui quidem potentes ac principes viri sunt, ex antecondicto interdum, animadverti solet in hunc fere modum: aedes noxii Rex, ubi visum est, milite armato circumdat, eidemque facit liberum aut pugnae aut mortis arbitrium. Si pugnam optarit, commisso protinus certamine, cum familia plane tota deletur, ac perpetua in omnem posteritatem notatur infamia; sin voluntariam elegerit necem, ultro sibimet ventrem alta plaga in obliquum, nonnulli etiam animosiores duplici in decussim, incidunt. Ubi effluere intestina coepere, parato in idipsum famulo, cervices amputandas praebent; et ex amicis praecipui, illatis pariter sibi manibus, supra mortuum corruere sibi gloriosum putant. Atque idem facinus in aliis quoque periculis, praesertim ubi agitur existimatio et fama, valde usitatum est, et obductis densa caligine mentibus, honestissimum ducitur. Quin ipsi interdum pueri, vel a parentibus exacerbati vehementius, vel graviore aliqua indignatione concepta, genus id leti palam sibimet ipsi consciscunt.

Personae

recensere

Celebri inter samuraeos et homines vel milites qui seppucum fecerunt sunt:

  • Minamoto no Tametomo (1139-1170)
  • Minamoto no Yorimasa (1106–1180)
  • Minamoto no Yoshitsune (1159–1189)
  • Azai Nagamasa (1545–1573)
  • Nobunaga Oda (1534-1582)
  • Takeda Katsuyori (1546-1582)
  • Shibata Katsuie (1522–1583)
  • Hōjō Ujimasa (1538–1590)
  • Sen no Rikyū (1522–1591)
  • Asano Naganori (Takumi no kami,1667-1701)
  • Quadraginta sex ex 47 rōnin (1703)
  • Watanabe Kazan (1793–1841)
  • Tanaka Shinbei (1832-1863)
  • Byakkotai (grex Samuraeorum adolescentium, 1868)
  • Saigō Takamori (1828–1877)
  • Yamanami Keisuke (1833–1865)
  • Emilio Salgari (1862-1911)
  • Nogi Maresuke (1849–1912)
  • Chujiro Hayashi (1879-1940)
  • Takijirō Ōnishi (1891–1945)
  • Anami Korechika (1887–1945)
  • Yukio Mishima (1925–1970)
  • Dédé Fortin (1962-2000)
  • Isao Inokuma (1938–2001).
  • Tadamichi Kuribayashi (Putatur id esse mortis eius causa).

Nexus interni