Museum Quimbaya
Constitutum 1987
Locus Armenia Columbiae
Director Martha Usaquen
Situs interretialis http://www.banrepcultural.org/gold-museum/quimbaya-and-the-gold-museum-exhibition

Museum Quimbaya est museum a Rogelio Salmona architecto Columbiano designatum et Armeniae Columbiae situm. Magnum exhibet corpus artis operum praecolumbianarum, circa 390 rerum auri, 104 exempla fictilium, viginti duas sculpturas saxosas, ligna caelata, testas animalium, aliasque res, praecipue ex praecolumbiana civilizationis Quimbayanae, Emberae, aliarumque tribuum Indorum Americanorum cultura.

Nonnullae ex rebus maximi momenti a museo conservatis sunt poporo aureata (instrumenta traditionalia ad folia cocae manducanda), et vasa zoomorphica. Plurimae ex rebus aureis conservatae sunt ab archaeologiae peritissimis ex Museo Auri Bogotensi. Quae res, ex metallo in aestimationibus vernacularibus sacro fabricatae, vitam et cogitationem variarum societatum gentium quae regiones Columbiae habitabant antequam contactus cum Europa effectus est depingunt.

Argentaria Reipublicae archaeologicum Columbiae patrimonium nationale anno 1939 tueri coepit. Museum Auri et Museum Quimbayana sunt inter eius principales res gestas.

Nexus interni

Nexus externi recensere